Ordinis Theutonici, Nr. 413, S. 352
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 413, S. 352


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis etc. salutem et apostolicam benedictionem. Signi- ficarunt nobis dilecti filii fratres hospitalis sancte Marie Theotonicorum Iero- solimitani, quod quidam eorum verberati aliquando et vulnerati interdum destituuntur testibus et probare violenciam non valentes nullam de malefacto- ribus iusticiam consequuntur. Volentes igitur super hoc eisdem fratribus paterna sollicitudine providere, universitati vestre per apostolica scripta man- damus atque precipimus, quatenus quisque vestrum parrochianum suum, qui
de hoc suspectus habetur et fama vexabitur, si convinci1 nequiverit3, ut se purget per proprium iuramentum, districte compellat. Quod si facere noluerit, sicut excommunicatum faciatis3 ab omnibus evitari. Datum etc.
Sine dato: II, 113v. n. 66: A. 20 n. 74 Latine et Germanice cum nota: In Mergintheym; D. 75 Qermanice. 1. converti II. 2. nequirct A. 20. 3. faciat II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 413, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/fa90258b-41ea-40ec-ae51-3ca04e548196/charter>, accessed 2025-07-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success