useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 73
Signature: 73

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1230
73. 1230 octobri apud Accon. Radulfus abbas s. Mariae de valle Iosaphat consentit, quod lohannes de Canay domui hospitalis Alamannorum vendidit casale Keisereth et gastinam Mahus.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 73, S. 71
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 73, S. 71

    Graphics: 
    x

    Noscant universi presentes et futuri, quod nos Radulfus abbas sancte Marie de valle Iosaphat de assensu et voluntate capituli nostri consensimus et ratam habuimus vendicionem casalis nostri nomine Keissereth et gastine nomine Mahus cum eorum appendiciis factam per Iohannem de Canay militem domui et fratribus hospitalis Alamannorum, pro quo casali idem Iohannes tene- batur reddere nobis annis singulis et nostris successoribus xxx° bisantios sar- racenatos censuales, renunciantes omni iuri, quod in eodem casali vel pro ipso casali et suis pertinenciis habebamus vel habere debebamus. Pro concessione vero venditionis eiusdem casalis et pertinenciarum suarum et quitatione1 xxx* bisanciorum censualium et renunciatione iuris, quod habebamus in pre- dicto casali frater Haymo, vices gerens magni magistri citra mare, scilicet

    fratris Hermanni, et coinune capitulum eiusdem hospitalis nobis nostrisque suc- cessoribus dare et assignare promiserunt 1° bisancios sarracenatos censuales annuatim recipiendos in perpetuum in festo sancti Martini, qui in commuta- tionem et pagam predictorum 1* bisanciorum nobis nostrisque successoribus assignaverunt domum, quam tenebat ab ipsis Rollandus de Tercenal, pro xxiiir* bisanciis censualibus, et omne ius, quod ipsi in ea habebant vel habere debe- bant, et gastinam unam cum domunculis et logiis, que sunt in illa, pro xxvi bisanciis censualibus. Que videlicet domus sita est in platea, qua itur ad cathe- nam, in vico inferiori prope mare. Gastina vero ab oriente contigua est gastine domini Haymonis militis Alamanni; ab occidente est via publica, que ducit ad albergam hospitalis sancti Iohannis; a meridie est viculus quidam; a septemtrione est contigua curie domini archiepiscopi Nazareni. Nos vero dicti abbas et capitulum nostrique successores pro commutatione predicta nostre domui facta tenemur dictis fratribus, scilicet fratri Haymoni3 et capitulo domus hospitalis Alamannorum, predictum casale Keissereth et gastinam Mahus cum eorum appendiciis defendere, garentizare et manutenere contra omnes homines, qui mori possunt et vivere et super hoc fratres predicti hospitalis vellent impetere et in iudicio convenire. Ad maiorem siquidem certitudinem et se- curitatem predictorum rogavimus venerabilem patrem G(eroldum) patriarchum Ierosolimitanum apostolice sedis legatum, ut presenti scripto sigillum suum duceret apponendum. Nos vero dictus G(eroldus) patriarcha Ierosolimitanus humilis et indignus apostolice sedis legatus ad preces et peticiones dicti abbatis eiusdemque conventus presenti scripto sigillum nostrum in testimonium duxi- mus apponendum. Nos autem sepedictus abbas de Iosaphat presentem pagi- nam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Huius rei testes sunt do- minus P(etrus) Cesariensis ecclesie archiepiscopus, et Thomas eiusdem ecclesie archidiaconus, et Guillelmus canonicus; frater Stephanus; frater Iohannes; fra- ter Mel; frater Hugo et frater Petrus, monachi prenominate ecclesie de Iosa- phat. Actum est hoc apud Accon anno dominice incarnationis m° cc° xxx* mense octobris.

    I, 33 n. 76. 1. quitatione B. 2. Haymono B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.