Ordinis Theutonici, Nr. 530, S. 388
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 530, S. 388


Innocentius etc. Quociens a nobis etc.
Memoratur in Alexandri IV privilegio de 1257 aug. 16; vide infra ad hunc annum. Sub- iungimus hic fragmenta constitutionis Innocentianae, quae ordinem Theutonicum non tangit, sed novitiorum probationem apud Benedictinos videtur spectare. Quum tamen in codice B. I, 85 sq. quamvis plurimam partem erasa inveniatur, hic sistendum fuit. Num forsan alio loco diu prelo subiecta sit integra, notitiam non habui. „Innocentius episcopus servus servorum dei et cetera. Non solum in favorem conversi, sed eciam monasterii probationis tempus a sanctis patribus est indultum, ut ille aspcritatem istius et istud mores illius valeat experiri. In regula quoque beati Benedicti legitur, ut ad conversionem noviter venienti non facilis sit ingressus, sed, sicut dicit apo- stolus, an sit a deo spiritus comprobetur et dura et aspera, per que itur ad dominum, exponantur. Preterea in eadem regula subiungitur, ut dicatur: „Ecce lex, sub qua militare desideras; si eam observare potes, ingredere; alioquin, liber venisti, libor disccde!" Insuper felicis recordacionis papa Gregorius, predecessor noster, statuit, ut positi in probacione novicii ante susceptum religionis habitum, qui profitentibus dari consuevit, seu ante professionem emissam ad statum pristinum redire possint libere infra annum, et ad omncm ambiguitatem amovendam, cum in quibusdam locis religiosis habitus novitiorum non distinguatur 1 ab habitu professorum probationis tempore .. a. tur vcstes, que profitentibus conceduntur, ut novitiorum ac professorum habitus discernatur. Licet igitur zelum animarum habentes eas lucrari domino sollicite cupiamus, quia tamen decet et expedit, ut de ordine p.... non desit .. cium racionis, ne, unde spiritualis pro .. queratur, inde salutis dispendium subscipiatis, vobis de fratrum nostrorum consilio in vir- tute obcdientie et sub pena cxcommunicacionis auctoritate presencium districtius iuhibemus, ne ante annum probacionis elapsum, qui in .... in sub . . . um ... humane fragilitatis regulariter
inst quequam ad pro vestri ordinis seu rerum rem seculi faciendam recipere pre-
sumatis nec constitutum in probacione novicium aliquatenus inpcdire, quominus infra eundem
annum probacionis ad aliam rcligionem quam maluerit transeat .... et sua non
obstante a nobis . quod in quibuslibet literis apostolicis inpe-
tratis seu etiam inpetrandis, que de premissis expressam non faciant mentioncm. Quodsi forte
contra huiusmodi inhibicionem quemquam recipere presumpseritis rcccptum
nullatenus vestro esse ordini alligatum vosque a receptione quorumlibet ac professione eorum fore ipso facto suspensos et insuper pene subiiciendos, que fratribus ipsius ordinis pro culpis iniungi gravioribus consuevit". 1. extinguatur B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 530, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/d9168209-66c6-4759-935b-3b385f2b14b5/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success