useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 595
Signature: 595

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1258
595. 1258 novbr. 22 Anagniae. Alexander IV concedit ordini Theutonico, ut cum simonia irretitis fratribus eius presbyteri fratres possint dispensare.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 595, S. 415
 

ed.

Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 595, S. 415

    Graphics: 
    x

    Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus etc. Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum

    aliqui ex vobis in vestri ordinis ingressu, nonnulli vero in receptione alio- rum ad ipsum incurrerint vitium simonie, vobiscum super hoc rigorem tem- perando concilii misericorditer agere curaremus. Nos igitur devotionis vestre precibus inclinati presentium vobis auctoritate concedimus, ut fratres vestri presbiteri, qui sunt providi et discreti, cum illis, quibus ad hoc lauda- bilis conversationis et vite merita noverint suffragari, tam super irre- gularitate, si quam exinde contraxerint, penitentia eis imposita salutari,

    quam etiam quod in suis locis remanere possint, si hoc animarum suarum saluti ac utilitati domorum, in quibus sic recepti esse noscuntur, expedire viderint auctoritate nostra valeant dispensare. Reliquos vero mittant ad alias domos eiusdem ordinis et cum ipsis super irregularitate dispensent, quam exinde con- traxerunt. Quodsi forsan aliarum domorum difficilis eis reddatur ingressus, ipsos, ne tanquam oves errantes lupi rapacis morsibus pateant, in eisdem domibus tamquam de novo auctoritate predicta recipi faciant, eis in choro et refectorio locis ultimis deputatis. Datum Anagnie x kalendas decembris ponti- ficatus nostri anno quarto.

    Slnc dato: A. 20 n. 92 ..praeceptori ct fratribus etc." Latine ct Germanice cum nota: In Frankinford et in Buken. — Cum dato: Originale praeceptori et fratribus ordinis Theutonici Ale- manniae missum cum bulla in funiculo cannabino appensa in archivo ordinis Theutonici Vindo- bonensi, quondam Mergenthemi. R. 98 inter Alsatica 15. Ex originali archivi Regimontani, cni modo deest bulla, edd. v. Kotzebue Geschichte Preufsens I, 466 et Livl. U. B. I, 423 n. 334; in- scribitur praeceptori et fratribus h. s. M. Th. I. in Alemannia.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.