Ordinis Theutonici, Nr. 510, S. 381
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 510, S. 381


Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. preceptori et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater sue protectionis muni- mine confovere. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum, in quo divino estis ob- sequio mancipati, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter pos- sidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem libertates et immunitates a Romanis pontificibus predecessoribus nostris hospitali vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus rationabiliter vobis iudultas, necnon terras, possessiones, domos, vineas et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos hospitali vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino liceat hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei ausu temerario contravenire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omni- potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursu- rum. Datum Lugduni vii kalendas maii pontificatus nostri anno quarto.
Originale, cui modo plumbum deest, quondam (1466 aut 1520) ab ordine Theutonico Polonis exhibitum in archivo regni Polonici asservabatur. Citatur in Inventario archivi Cracoviensis p. 05: Innocentius papa IV bona eorundem cruciferorum sub protectionem b. Petri et sedis apostolicae susci- pit, libertates a Romanis pontificibus indultas approbat. Lugduni p. a. 4. Cracovia Varsoviam, inde in regium Prussicum Berolinense devectum est, hinc a. 1865 iulio Regimontano archivo restitutum, ubi etiam servatur transsumtum Iohannis Progk, impcrialis notarii, d. d. Marienburgi 1389 maii 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 510, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/b05f4673-9022-4e92-b370-a912c58fcb8e/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success