Ordinis Theutonici, Nr. 335, S. 315
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 335, S. 315


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus patriar- chis1, archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Milicia dei, que di- citur domus fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani, quam sit orientali ecclesie commoda, digna1 meritis, deo grata, universitatem vestram credimus non latere. Fraterna igitur caritas nos hortatur,. ut, in quantum possumus, necessaria eis subsidia miuistremus. Et, quoniam religiose viventes devote student divinis officiis interesse, liberam eis concedimus facultatem idoneos3 presbiteros ad suum servitium assumere nndecunque, qui tamen rite sint in presbiteros ordinati et a propriis episcopis licentiam impetrarint. Ad hec eisdem fratribus cupientes commodius providere, minuere tamen nullius vestrum ius parrochiale volentes vel decimas sive oblationes aut sepulturas au- ferre, in locis sibi collatis, ubi familia videlicet habitat, eorundem construendi eis oratoria licentiam dedimus, in quibus celebrationi divinorum intersint, et, si quis de ipsis fratribus aut eorum servientibus mortuus fuerit, tumuletur. Est enim indecens et parit interdum periculum animarum, si viri religiosi occasione ecclesie adeunde3 se virorum turbis et frequentationibus immisceant mulierum. Quapropter universitati vestre per apostolica scripta mandamus at- que precipimus, quatenus, cum vos, fratres patriarche, archiepiscopi vel epi- scopi, ab eisdem fratribus fueritis requisiti, oratoria eorumdem dedicetis absque aliqua pravitate ac pro sepelienda eorum familia in prefatis locis cimiteria benedicere procuretis4, sine iuris preiudicio alieni. Presbiteros quoque manere sinatis in pace, quos ipsi pro exhibendo sibi divino servitio sociarunt. Ad hoc ergo complendum vestra fraternitas opem consilium prebeat et assensum, nec eos in oratoriis construendis impediat aut impediri permittat. Datum Laterani xiiii kal. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 103 v. n. 50; A. 20 n. 48 Latine et Germanicc cum nota: In Marpurk. — Cum dato: Laterani xiv kal. februarii p. n. a. 5. Originale cum bulla et subscriptione cancellarii Zachariae in archivo Regimontana. 1. deest II. A. 20. 2. digna II. 3. ad eunde II. 4. sine iuris preiudicio alieni II eddit. A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 335, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a5096251-792d-4ddb-b009-d13c89d7b94d/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success