Ordinis Theutonici, Nr. 496, S. 379
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 496, S. 379

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Canonica constitutione cavetur, quod monachi et canonici regulares, quocumque modo se percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discrecionem et providentiam sui abbatis disci- pline subdantur. Quodsi abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficit, providentia est diocesani episcopi adhibenda, nisi excessus difficilis fuerit et enormis, propter quem merito sit ad Romanam ecclesiam recursus habendus. Nos ergo ad vos statutum huiusmodi duximus extendendum, auctoritate pre- sentium statuentes, ut in tali casu, nisi maioris sit providentia requirenda, per priorem vestrum, qui, sicut audivimus, presbiter esse debet, fratribus ve- stris absolutionis beneficium impendatur. Datum Lugduni ii nonas ianuarii pontificatus nostri anno tercio.
Sine dato: „preceptori et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Alemannia" inscripta citatur R. 88 inter Mergenthemensia n. 48; „preceptori et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Marpurg Moguntine diocesis" citatur R. 123 inter Marburgensia. Or. praeceptori et fratribus hospitalis sanctae Mariae Theutonicorum in Alemannia missum cum buUa in filis can- nabinis appensa in archivo ordini Theutonici Vindobonensi. Germanice D. n.81. — Cum dato: I, 85.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 496, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a17d6aed-237a-4d1f-9ff1-fc494ee68751/charter>, accessed 2025-08-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success