Ordinis Theutonici, Nr. 144, S. 156
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 144, S. 156


Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis Theutonicorum de Accon salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter,
dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu casale, quod dicitur Tussanum, situm inter Salernum et Ebolum1, cum omnibus1 possessionibus, tenimentis et omnibus pertinenciis suis a carissimo in Christo filio nostro F(riderico), Sicilie rege illustri, hospitali vestro pia liberalitate3 col- latum, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ho- spitali auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com- munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli aposto- lorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum x ka- lendas maii pontificatus nostri anno xvii°.
I, GO. In copiario Regimontano A. 16 p. 37 exstat inter „papalia que inveniuntur in Ba- rulo" referente v. cl. Meckelburg. 1. Ebirlum A. 16. 2. hominibus A. 16. 3. li-
bertate B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 144, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/8dedaa6c-1286-4390-874a-60c6348008bd/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success