Ordinis Theutonici, Nr. 227, S. 240
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 227, S. 240

1224 iulii 23. Hermanni Lealensis episcopi (supra n. 226) et 1224 iulii 24. Alberti Livoniensis episcopi (supra n. 227). Coram nobis 'Willelmo, miseratione divina Mutinensi episcopo, apostolice sedis legato, inter Hermannum, episcopum Lealensem sive Iohannem, prepo- situm Rigensem, procuratorem dicti episcopi, secundum quod per patentes litteras eiusdem episcopi apparebat, ex una parte, et V(olcwinum), magistrum militie Christi ex altera, questio huiuscemodi vertebatur. Petebat namque dictus magister quandam concordiam, factam inter se et dominum episcopum super divisione regionum Estonie, que sunt in episcopatu suo, confirmari secundum formam litterarum ipsius episcopi, quarum tenor talis erat: I. n. s. e. i. t. Heri- mannus etc. (cf. supra n. 226). Ex adverso respondebat prepositus, procurator eiusdem episcopi, quod dicta concordia debebat confirmari non secundum for- mam litterarum predictarum, sed secundum formam litterarum Alberti Ri- gensis episcopi, quarum tenor talis erat: Albertus etc. (cf. supra n. 227). Dubi- tationem facere videbatur diversitas litterarum, et quia in primis non fuerat appositum, quod in secundis videbatur expressum, item quia littere, que dice- bantur et ex'ipsa verborum serie videbantur ultime, inspecta litterarum data prime potius videbantur, unde allegabatur intervenisse scriptoris errorem. Mo- vebat etiam, quod in litteris episcopi Hermanni de quodam autentico mentio habebatur, sed dubitabatur, de quo autentico diceretur. Super hiis interrogatus procurator episcopi, respondebat, quod littere vere essent, sed verbum quod- dam iurisdictionis ibi expressum non debuisset litteris taliter insertum fuisse. Magister vero super verbo iurisdictionis interrogatus respondit, quod, si de persona sua vel alterius magistri pro tempore existentis querimonia fieret, ipse magister teneretur sub episcopo respondere. Clerici vero magistri, sive eiusdem religionis fuerint sive non, debent sub episcopo in spiritualibus tan- tum respondere. Cause vero spirituales debent sub episcopo diffiniri. Fratres autem tenentur respondere solummodo sub magistro. Homines etiam habitantes in parte magistri debent sub magistro similiter respondere, ita tamen, quod, si sentirent in diffinitiva sententia se gravatos, possint ad dominum episcopum, si voluerint, appellare. Super quibus procurator interfogatus respondit, in om- nibus ita esse. Visis igitur et auditis utriusque partis instrumentis, attestatio- nibus et rationibus, habito etiam sapientum consilio, firmam et ratam pre- dictam concordiam iudicamus, et ipsam insuper auctoritate, qua fungimur, confirmamus. Super verbo autem iurisdictionis iudicamus et pronunciamus ut supra, videlicet, quod magister tantum teneatur sub episcopo respondere, clerici magistri, cuiuscunque ordinis vel religionis sint, debeant episcopo tan- tum in spiritualibus respondere et omnes cause spirituales debeant sub epi- scopo cognosci; fratres autem sub magistro respondeant, et homines de parte ipsius magistri debeant sub ipso magistro in omnibus temporalibus respon- dere, ita quod possint a diffinitiva sententia ad episcopum appellare. Lata est
hec sententia in Riga, in ecclesia sancti Iacobi, anno domini m° cc° xxv°, mense augusto, xiii° indictionis. Testes interfuerunt1 Albertus, Rigensis episcopus, Lam- bertus, episcopus Semigallie, magister Ludolphus, canonicus Lubicensis, Sigfri- dus, canonicus Ildesemensis, Arnoldus, capellanus episcopi Alberti et multi alii.
II, 150. Ex apographo in Hiarnii Collectaneis editum in Livl. U.-B. I, 79 LXXIV. Dein non in omnibus melius e codice B per v. cl. de Goetze in Mittheilungen a. d. Gcb. d. Gesch. Liv-, Esth- und Kurlands. Eiga 1855. 8. VIII, 1231, unde repctitum in Livl. U.-B. III, 8 n. 74. 1. Caetera desunt.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 227, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/8cc28c9a-5eb7-40ed-940c-4236dbe99ada/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success