Ordinis Theutonici, Nr. 564, S. 404
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 564, S. 404

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis preceptori et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum in Alamannia salutem et aposto- licam benedictionem. Inducunt nos merita dilectorum filiorum magistri et fratrum vestri ordinis manencium in partibus transmarinis, ut eos prosequa- mur gracia, que ipsorum necessitatibus esse dinoscitur oportuna. Hinc est, quod nos inclinati precibus eorundem, ut de usuris, rapinis et aliis male acquisitis, dummodo hii, quibus ipsorum restitucio fieri debeat, omnino sciri et inveniri non possint, necnon de redempcionibus votorum, que fuerint aucto- ritate diocesanorum pontificum commutata, Ierosolimitano dumtaxat excepto, usque ad summam mille marcharum sterlingorum ad opus dictorum magistri et fratrum recipere valeatis, auctoritate vobis presencium duximus conceden- dum, si tamen ipsi pro similium recepcione alias non sint a nobis huiusmodi graciam consecuti, ita tamen, quod, si aliquid de ipsis mille marcis dimiseritis vel restitueritis aut dederitis illis, a quibus ea receperitis, huiusmodi dimissum, restitutum seu datum nil ad liberacionem eorum prosit nec quantum ad illud habeantur aliquatenus absoluti. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc pa- ginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beato- rum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viterbii v idus augusti pontificatus nostri anno tercio.
Sine dato: A. 16 p. 100 „Iuncis". — Sine dato citatur R. 154 inter Iuncensia; „et habetur privilegium prius Trevere de verbo ad verbum, sicut est pcr eundem Alexandrum Illltum et cxprimitur bic plane usque ad summam mille marcarum, et alibi nisi usque ad summam centum marcaruni".— Cum dato: IV, 200 v. n.7.— Ex transsumto Robini de Millen, decani ecclesiae s.Ser- vatii Traiectensis Leodiensis diocesis, cuius datum omisit scriptor, A. 16 p. 108 „Traiecto". Trans- sumtum G. decani et M. archidiaconi Leodiensium, nunc sine sigiilis in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi, quondam Confluentino - Iuncensc.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 564, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/7f251a65-8595-43f8-804b-e8306a771784/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success