Ordinis Theutonici, Nr. 604, S. 419
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 604, S. 419

Alexander episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis etc. salutem et apostolicam benedictionem.
Querelam dilectorum filiorum .. magistri et fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani recepimus continentem, quod, cum contingat1 interdum servientes ipsorum3 laycos aliquibus dampna3 inferre ipsis fratribus inconsultis ac ipsi propter hoc eosdem abiciant servientes, offensi tamen nichilo- minus occasionem frivolam mendicantes eos sub tali pretextu contra iusticiam aggravant et molestant. Cum igitur fratres ipsi a nobis et predecessoribus nostris specialibus privilegiis sint donati4 ac ipsorum molestiam non possimus gerere non molestam5, discretioni6 vestre per apostolica scripta precipiendo7 mandamus", quatenus, si qui premissorum occasione molestare presumpserint fratres ipsos, eos9, ut ab ipsorum super10 hiis10 molestatione indebita conquie- scant10, monitione premissa per censuram ecclesiasticam, sicut iustum fuerit", appellatione postposita compescatis. Datum Anagnie viii kal. marcii pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: II, 119 n. 78. — Cum dato: A. 16 p. 45 „Baruli". 1. contigerit II.
2. eorum II. 3. i. a. d. II. 4. dotati II. 5. i. n. possimus g. molestiam A. 16 possumus II. 6. universitati A. 16. 7. deest II. 8. mandantes II. 9. premissorum dictos fratres occa- sione huiusmodi molestare presumunt, eos A. 16. 10. deest II. 11. fuerit compellatis.
Datum etc. II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 604, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/798a9e27-00c8-44bb-9bcd-6f9ea1711646/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success