Ordinis Theutonici, Nr. 188, S. 182
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 188, S. 182


In nomine sancte et individue trinitatis. Rudolfus quartus, dei gracia palatiius archidux Austrie, Stirie et Karinthie, princeps Swevie atque Alsacie, dominus Carniole, Marchie ac Portusnaonis, necnon sacri Romani imperii supre- mus naagister venatorum, omnibus in perpetuum. . Tociens ducalis serenitatis magnficencia extollitur alcius et ipsius status a domino, a quo datur omnis potestss, felicius gubernatur, quociens loca divino cultui1 dedicata benigna con- sideracxme reguntur et ad ipsorum gracias, donaciones et libertates servandas et facur.ates augendas graciosa proteccio principis invenitur. Cum igitur omnis gloria sive potencia principatus in subditorum consistat solidata fortunis, ex- pediens irbitramur et condecens, ut simus subiectis et in iusticia faciles et in gracia liberales. Noverit igitur presens etas et futuri temporis successiva posteritas, quod constitutus in presencia nostra honorabilis et religiosus vir Bernhardus, comendator domus Theutunicorum in colle iuxta civitatem Payrisch Grecz site pro se et suo conventu nobis devote et*humiliter supplicavit, luatinus privilegium sibi et suo conventui3 a dive recordacionis quondam Triderico duce Austrie et Styrie pie traditum et concessum innovare, appro- lare et confirmare de speciali gracia dignaremur. Cuius quidem3 privilegii enor sequitur in hec verba:
I. n. s. e. i. t. A. Fridericus (supra n. 178). Licet igitur ex indita nobis mansuetudine omnem religionis professionem fa- vore prosequamur benivolo, ad dicti tamen ordinis quietem et comodum eo inclinamur propensius, quo ipsum, quem recolenda nostra dotavit prioritas, tamquam facturam propriam, in qua omnis animalis congnacio delectatur natu- raliter, contemplamur. Idcirco dictorum commendatoris et conventus precibus inclinati dictum privilegium quoad singula sua capitula presentibus innovamus, approbamus et confirmamus de gracia speciali, excepta venacione indulta eis, ut predicitur, quam tollimus eisque ipsius usum inhibemus et interdicimus per presentes, declarantes nichilominus prenotatas viginti octo areas exemptas ab exaccione tributaria, quas eciam nos consimiliter eximimus, sitas in Gendorff a domo C. dicti Grawschof se protendentes per ordinem usque ad ipsarum tabernam in acie viculi sumptis eisdem extremis domibus inclusive. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre innovacionis et confirmacionis
infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui forsitan attemptare presumpserit, se gracie nostre indignacionis offensam et ad hoc centum libras auri puri se noverit incursurum quarum quinquaginta libre nostre camere et quinquaginta libre passis iniuriam assignari debent et pro emenda. In cuius rei testimonium presentes fieri et nostri sigilli appressione iussimus communiri. Huius rei testes sunt illustres princeps Meinhardus marchio Branden- burgensis, superioris Bavarie dux, necnon comes Tyrolensis, consobrinus noster carissimus, et reverendi in Christo patres et domini, amici nostri carissimi, dominus Ludwicus, sancte sedis Aquilegensis patriarcha; dominus Ortolfus, archiepiscopus Salczburgensis apostolice sedis legatus; Paulus, episcopus Frisin- gensis; Gotfridus, episcopus Pataviensis; Iohannes, confirmatus Gurcensis, lostre curie cancellarius; Ulricus, episcopus Secoviensis; Ludwicus, episcopus Chy- mensis, et Petrus, episcopus Laventinus. Item nobiles viri, avunculi nostri dilecti, Albertus, palatinus comes Karinthie; Meinhardus et Hainricus, ccmites de Goricia, necnon comes Otto de Ortenburg. Item fideles nostri dilecti llricus et Hermannus fratres, comites de Cilia; comes Iohannes de Phannberg capi- taneus noster Karinthie4; Eberhardus de Walsse de Lincza, capitaneus noster supra Anasum; Eberhardus de Walsse, capitaneus uoster5 Styrie; Leutoldus de Stadekk, capitaneus noster Carniole; Stheffanus de Meissow, marfchalcus; Albertus de Puchaim, dapifer; Haidenricus de Meissow, pincerna; Fetrus de Eberstorff, camerarius; Fridericus de Chrevspach, magister venatorun Austrie. Item Frideiicus de Walsse de Grecz, pincerna; Rud(olfus) Otto6 de Lieeatenstain, camerarius; Fridericus dePettovia, marschalcus; Fridericus de Stubenterg, dapi- fer Styrie; Fridericus de Aufenstain, marschalcus; Hertnidus Chreiger, dapifer; Hermannus de Ostrawicz, pincerna Carinthie. Item Iohannes Turso de Rauhtnn- ekk; Ulricus et Otto de Stubenberg; Gotechalcus de Neytperg; Hermannus ds Chranichperg; Hertnidus de Pettovia; Hainricus Wilthauser. Item Hermannus de Landenberg, noster provincialis marschalcus Austrie; Hainricus de Haker- berg, noster magister curie; Iohannes de Prunn, noster magister camere; PiK grimus Strewno, nostre curie marschalcus; Hainricus de Prunn, pincerna; Al- bertus Ottenstainer, magister coquine; Albertus Pincerna, magister cellariorum-, Wilhalmus Pincerna de Libenberg, dispensator panis nostre curie; et plures alii fide digni. Datum in Grecz in die sancte Scolastice virginis anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo, etatis nostre anno vicesimo primo, regiminis vero nostri secundo.
+ Nos vero Rudolfus dux predictus hanc literam hac subscriptione manus proprie roboramus.
4- Et nos Iohannes dei gracie episcopus Gurcensis, prefati domini nostr ducis Austrie primus cancellarius, recognovimus omnia prenotata.
VII, 368. Froelich II, 197 praebet excerptum; ubi desunt quidam inter testes. Testes ed. ap. Duellium II, 22 n. 41. Cf. Lichnowsky Geschichte des Hauses Habsburg. Wien 1839. IV. Regestorum DXCI n. 144. 1. cultu B. 2. conventu B. 3. quidam B. 4. usque a decst F. 5. L d. Ph. c. n. s. A. E. d. W. c. n. St. D. 6. Rudolf Otto F.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 188, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/7029bedb-f25f-4452-ab57-4b71a975040c/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success