Ordinis Theutonici, Nr. 525, S. 386
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 525, S. 386

Innocencius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Cum olim duxerimus statuendum, ut exempti, quan- tacunque gaudeant libertate, nichilominus tamen ratione delicti seu contractus aut rei, de qua contra ipsos agitur, rite possint coram locorum ordinariis con- veniri et illi quoad hec suam in ipsos iurisdictionem, prout ius exigit, exer- cere; vos dubitantes, ne per constitucionem huiusmodi libertatibus et immuni- tatibus vobis et ordini vestro per privilegia et indulgencias ab apostolica sede concessas preiudicari valeat, nobis humiliter supplicastis, ut providere super hoc indempnitati vestre paterna sollicitudine curaremus. Quia vero eiusdem ordinis sacra religio sic vos apud nos dignos favore constituit, ut nobis voti- vum existat vos ab omnibus, per que vobis. possent provenire dispendia, im- munes libenti animo preservare, vobis auctoritate presencium indulgemus, ut
occasione constitucionis huiusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus imposterum preiudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum La- terani iiii idus februarii pontificatus nostri anno undecimo.
Sine dato: A. 20 n. 87 Latine et Germanice cum nota: „In Marpurg est privilegium". Ao. II „Treviris" A. 16 p. 117; IV, 206; R. 148 inter Treverensia. — Cum dato: Laterani 4 id. febr. p. n. a. 11. originale cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi, quondam (Confl.) Vetero-Iuncense. Transsumtum abbatis s. Martini Tre- verensis, de quo sigillum avulsum, de 1268 2 kal. febr. in eodem archivo. In arcbivo Regimon- tano extat transsumti per officialem curie Treverensis 1292 apr. 5 in vigilia paschae editi transsumtum per officialem curiae Treverensis 1328 iunii 4 sabbato post festum sancti sacramenti confectum, a Iacobo quodam subscriptum et duplici sigillo munitum.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 525, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/6b86881f-d08b-42c2-a315-3034cd8311ad/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success