Ordinis Theutonici, Nr. 309, S. 295
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 309, S. 295


Honorius episcopus servus servorum dei veuerabilibus fratribus archi- episcopis et epicopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, de- canis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus et audientes mirati sumus, quod, cum dilectis filiis fratribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani duxerimus indulgendum, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nichilominus contra concessionem nostram decimas exigere ac extorquere presumunt1 et prava ac3 sinistra interpretatione privilegiorum nostrorum capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi, ubi de laboribus noscitur esse scriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis, quas duxerint3 vel deducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus vel sumptibus ex- colunt, liberi sint penitus et immunes, ne4 ullus contra eos materiam habeat malignandi, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque preci- pimus, quatenus omnibus parrochianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis, ne a memoratis fratribus de novalibus vel de aliis terris, quas pro- priis manibus aut sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium ulla- tenus6 decimas exigere vel quomodolibet6 extorquere presumant. Quia vero7 non est conveniens vel honestum, ut contra sedis apostolice indulgentias te- mere veniatur, que inviolabilem firmitatem obtinere deberent, mandamus vobis firmiterque precipimus, ut, si qui monachi, canonici, clerici vel laici contra pri- vilegia sedis apostolice memoratos fratres super decimarum exactione grava- verint, laicos excommunicationis sententia percellentes, monachos, canonicos sive clericos contradictione, dilatione et appellatione cessantibus ab officio su- spendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententias faciatis us- que ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari, salva semper in omnibus moderatione concilii generalis. Ad hec presentium vobis auctoritate apostolica precipimus, quatenus, si quis9 eorundem parrochianorum vestrorum in sepe dictos fratres violentas manus iniecerit9, eum accensis candelis excommuni- catum publice nuntietis et tamquam10 excommunicatum" faciatis ab omnibus cautius evitari, donec eisdem fratribus congrue satisfaciat et cum litteris
diocesani episcopi veritatem" continentibus13 apostolico se conspectui representet. Datum Laterani xviii kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: II, 99 n. 33; A. 20 n. 33 Latine et Germanice; D. 32 Germanice. — Cum dato: A. 16 p. 38 sq. „Baruli". 1. presumant A. 16. 2. et II. 3. duxerint II, A. 20. 4. nec A. 16. 5. nullatenus A. 16, A. 20. 6. quamlibet II. 7. vero A. 16. 8. quate- nus si quis II, si quis deest A. 16. 9. iniacientes A. 16, iniecerint eum II. 10. et tam - diu A. 16. 11. II. 12. deest II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 309, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/5f0d80ee-0830-40e1-842a-a8b81c8b54e7/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success