Ordinis Theutonici, Nr. 134, S. 148
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 134, S. 148


Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. preceptori et fra- tribus hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla Olenensis1 diocesis salutem et apo
stolicam benedictionem. De locis divino cultui deputatis in desiderio nostro geritur, ut,. que ipsorum statum prosperitatis obtinent, augmentum in illa su- scipiant et iam collapsa repparacionis oportune remedium assequantur. Ex parte siquidem dilecti filii nobilis viri G(aufridi) principis Achaye fait propositum coram nobis, quod clare memorie pater suus ad honorem beati Iacobi aucto- ritate bone memorie . ." Albanensis episcopi tunc in partibus illis apostolice sedis legati hospitale cum ecclesia eterne retributionis obtentu fundavit, que idem legatus exempcionis privilegio confirmato per sedem apostolicam com- munivit. Et quamquam ibidem iuxta fundatoris votum religio et hospitalitas vise fuerint aliquamdiu reflorere, tamen dictum hospitale refrigescente caritate habitancium in eodem in spiritualibus et temporalibus adeo collapsum esse dinoscitur, ut per se ipsum posse reformari facile non credatur. Cupiens igi- tur memoratus princeps, ut in eodem loco per divine laudis frequenciam et opera debite caritatis predicti fundatoris anime perhennis, quam vivens optavit, felicitas impetretur, nobis humiliter supplicavit, ut vobis, quorum ad hoc vo- luntas accedere dicitur et assensus, licenciam transeundi cum omnibus bonis vestris ad ordinem hospitalis sancte Marie Theotonicorum de Romania de be- nignitate solita largiremur, presertim cum, sicut asserit, per unionem huius- modi Romanie3 imperio ac terre sancte profectibus utilitatis multe materia procuretur. Nos igitur eiusdem principis supplicationibus inclinati dilectis filiis .. electo Coronensi, .. abbati et .. priori de Saracaz Corinthiensis dio- cesis4 dedimus nostris litteris in mandatis, ut vobis, si, quod de hospitalis ve- stri exemptione proponitur, veritate fulcitur et nulli alteri ordini est subiectum, auctoritate nostra concedant licenciam postulatam. Datum Viterbii xvi° kal. octobris pontificatus nostri anno xi°.
I, 53 n. 101 et 55 v. n. 107. Abraham Bzovius Ann. eccles. XIII, Coloniae 1621, con- tendit 1239 Gregorium IX Achaiae principi praccepisse, ut Theutonicis militibus ex hospitali An- drevillae exclusis illud fratribus S. Iohannis Ilierosolymitani restituat. 1. Olen B. 53. 2. sc. Pelagii, v. p. 129. 3. Bomano B. 53 v. 4. diachori B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 134, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/4e0d5fed-3282-4843-ac0a-f44c38d9e80f/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success