Ordinis Theutonici, Nr. 329, S. 311
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 329, S. 311


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archi- diaconis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosos viros, fratres hospitalis domus sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani, pro religione et honestate sua tanto propen- sius a malignorum incursibus protegere volumus et tueri, quanto puriorem devo
cionem circa nos et Romanam ecclesiam exhibere noscuntur. Inde est, quod vobis per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus universis parro- chianis vestris sub interminatione anathematis prohibere curetis, ne a prefatis fratribus vel eorum hominibus de victualibus, vestimentis, pecudibus seu de aliis rebus eorundem fratrum usibus deputatis caucagium seu aliquamlibet consuetudinem exigere vel extorquere presumant. Si qui autem contra prohi- bitionem nostram venire presumpserint, eos a presumptione sua non differatis per excommunicationis sententiam cohercere,' et in terris eorum, si quas habent, omnia divina preter baptisma parvulorum et penitentias morientium prohi- beatis officia celebrari. Ad hec, quia, sicut predicti fratres asserunt, quidam presbiteri et alii clerici vestre iurisdictionis in ecclesiis illis, que pro ex- cessibus in domum predictorum fratrum commissis sub interdicto tenentur, ddvina celebrare presumunt, eos, si res ita se habet, a sue presumptionis audacia per suspensionis et excommunicationis sententiam compescatis. Datum Laterani xv kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.
Sinedato: 1,75; 11,112 n. 71; D.71; A. 20 n. 69 Latine et Germanice cum nota: „Gre- gorius in Merginthey m; Allexander in Maguncia et Confluentia" (vcrsio exit: „zcu Mentz und Colne"). — Cum dato: Laterani xv kal. febr. p. n. a. 5 ex originali archivi quondam Confluentinae domus nunc ordinis Theutonici Yindobonensis, cui filis sericeis appendet bulla, ed. Hennes I, 55 n. 51. A. 16 p.74 „Colonie\
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 329, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/4b6d55aa-7468-4562-bad5-08a1f140691a/charter>, accessed 2025-08-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success