Ordinis Theutonici, Nr. 401, S. 346
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 401, S. 346


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis etc. Cum ex suscepte amministracionis officio de- beatis viros religiosos a pravorum malignitate defendere et ipsos a gravami- nibus relevare, nequaquam eis graves esse debetis nec exacciones novas imponere aut aliquas iniurias erogare. Pervenit autem ad nos, quod quidam ex vobis dilectos filios fratres domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani crebris procurationibus et aliis exaccionibus graviter inquietant et bona eorum, que ad defensionem orientalis ecclesie necessaria plurimum esse noscuntur, pro sue voluntatis arbitrio minuere non formidant. Quapropter universitatem vestram attencius duximus ammonendum per apostolica vobis scripta precipiendo maudantes, quatinus fratres ipsos super premissis nulla- tenus aggravetis, verum ipsos pocius a presumpcione malignancium et in eorum bona presumencium debachari, quociens ad vos querela pervenerit, taliter de- fendatis et suam faciatis iusticiam obtinere, quod ex hoc vobis a deo premium augeatur et ipsi liberi valeant inimicis crucis Christi resistere et illis resisten- tibus grata subsidia ministrare. Datum etc.
Sine dato: I, 73 v.; II, 96 n. 20; A. 20 n. 20 Latine et Germanice cum nota: in Buken etc.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 401, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/3fb32408-c610-48c3-90d9-bd720a3d6705/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success