useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 27
Signature: 27

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1192
27. 1192 febr.10 Accon. Guido Hierosolymitanus rex donat hospitali Alaman- norum terram in urbe Acconensi, in qua domus eius sunt et hospitalis (titulus: „in qua sunt domus nostre") iuxta portam s. Nicolai intra ter- minos enarratos.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 27, S. 37
 

ed.

Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 27, S. 37

    Graphics: 
    x

    Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Guido per dei gratiam in sancta civitate Ierusalem Latinorum rex octavus pro redem- pcione et salute anime mee et pro salute anime sponse mee, bone recorda- tionis domine Sibille venerabilis regine, dono, trado, concedo et in perpetuum confirmo tibi, fratri Curaudo, hospitalis Alamannorum preceptori, fratribusque et infirmis eiusdem domus terram apud Accon, in qua domus vestre sunt et hospitale, secundum continentias et divisas inferius subnotatas, ut ipsam ter- ram vos vestrique successores habeatis, teneatis quiete et libere in posterum possideatis, ita siquidem, quod si aliquis hanc donationem meam contenderit vel calumpniaverit, eam ad opus vestrum successorumque vestrorum ab omni- bus controversiis, querelis et calumpniis liberare, absolvere teneor et faciam

    pacificare. Unde Femianus et Dulcis, uxor eius, cum filio eorundem nomine Iohanne et heredibus suis aliis, qui predictam terram calumpniabant, eam in presencia mei et curie mee liberam et quietam vobis concesserunt, et quicquid iuris ibi habebant, pretermiserunt. Ideoque ego cambium in alio loco eis fieri feci et alternacionem; vos autem de domus vestre elemosinis quingentos bi- santios et equum1 unum mihi prebuistis. Divise vero prefate terre tales sunt et taliter consistunt: a duobus gradibus turris1 perforate, ita quod gradus re- maneant cxtra clausuram vestram a parte turris, prout divisa est inter vos et fratres sancti Thome, usque in stratam publicam, que extenditur ad portam sancti Nicholai; abinde siquidem ad plateam et curiam, sicut strata est hospi- lalis Armeniorum; a platea equidem illa usque ad murum civitatis, et exinde, prout murus adiacet terre, usque ad predictos gradus, hoc tamen retento, quod hedificium vel aliquid aliud in muro vel iuxta murum non faciatis, quod pre- taxatos gradus ad muros geutes ad defensionem civitatis ascendere impedire valeat vel descendere. Ut igitur huius donationis, concessionis et confirmationis mee auctoritas vobis et successoribus vestris stabilis permaneat et inconcussa et in eternum indissoluta, presentem paginam sigilli mei impressione muniri et subscriptorum testium appositione corroborari precepi, quorum nomina sunt hec: Theobaldus, episcopus Acconensis; frater Robertus de Sablolio, magister Templi militum; frater Garnerius de Neapoli, magister hospitalis Ierusalem; Gaufridus de Lezigniaco, comes Ioppensis3; Aymericus conestabilis; frater Adam Brion4, Templi militum senescalcus; frater Guillelmus de Viliers, preceptor ho- spitalis Acconis; Ugo de Tyberiade; Guillelmus Fortis; Ugo Martini, ma- riscalcus; Galvegnus de Cheniche; Galterius Bellus, vicecomes5; Reinerius de Gibeleto; consules Pisani: videlicet Bartholomeus de Tegrin, Selletus, Petrus de Falconio, et de aliis Pisanis6 filius Frederici, Robertus7 Vulp, Iacobus de Clar, Aselmus Bellus, Baldoinus de Cipro. Datum est apud Acchon per manus Petri, cancellarii nostri et ecclesie Tripolitane venerabilis episcopi, anno in- carnati verbi m° c° xc° i° indictione x°, quarto ydus februarii.

    I, 24 n. 44. Diploma et ob supra ad n. 26 notata et ob iudictionem ct ob tenorcm ipsum ad annum 1192 reiiciendum; sicut etiam Guidonis diploma de 1191 ind. x 2 kal. febr. apud Accon per manum Petri cancellarii nostri ct ccclcsie Tripolitane vencrabilis episcopi, ap. Pauli I, 85 sq. — Ed. Dudik 1. c. p". 50, unde repetivit B. 1 . b. a Toll 1. c. n. III. Partem ediderat M. Toppen Des Deutschen Ordens Anlange in Ncue Preufsische Provinzialblutter. VII. Konigsberg 1849, p. 240. 1. equm li. 2. duab'' gradib'1 turis B. 3. Gaufridus haercditarius Ioppes comes declaratus est 1191 iulii 28; cf. Wilken Gcsch. der Kreuzzilge IV, 373. 4. bon B. 5. scilicet Acco- nensis; cf. Pauli I, 8G. 6. deest Pipinus? cf. p. 23. 7. Hubertus p. 23.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.