Ordinis Theutonici, Nr. 620, S. 425
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 620, S. 425


Urbanus episcopus etc. dilectis filiis Annoni magistro et fratribus ho*spi- talis sancte Marie Thentouicorum Ierosolmitani salutem et apostolicam bene- dictionem. Innocentis vite studium et pietatis opera, quibus ferventer in- tenditis pro consequenda gloria perpetue claritatis, accendunt corda fidelium, quod ipsi, prout accepimus, libenter in ecclesiis vestri ordinis implorant a do- mino suorum peccatorum veniam et celestium munera gaudiorum. Ut autem et vos de vestris laudabilibus meritis a nobis condigna suscepisse premia gau- deatis et predicti fideles eo magis sint in caritate fervidi, quo pleniorem gra- tiam pro sue devotionis affectu fuerint a sede apostolica consecuti, nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui, postquam in ecclesiis, quarum parochiani existunt, sollemnia missarum audierint, ad pre- dictas ecclesias vestri ordinis in nativitatis, resurrectionis dominice, pentecostes, assumptionis et purificationis gloriose virginis Marie ac omnium sanctorum festivitatibus et in cena domini causa devotionis accesserint, annuatim quadra- ginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus; presentibus, fili magister, post obitum tuum minime valituris. Datum Viterbii, vi kalendas decembris pontificatus nostri anno primo.
Kx originali, cui modo decst plumbum, in archivo Regimontano, ed. in Livl. U. B. I, 465 n. 364. Obiit Anno magister 1273 aut 1274 iulii 8.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 620, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/236402bd-7601-4bff-85b4-06c10e38ecae/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success