Ordinis Theutonici, Nr. 412, S. 352
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 412, S. 352

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis etc. salutem et apostolicam benedictionem. Si dili
genter attenditis, quanta dilectis filiis fratribus hospitalis sancte Marie Theoto- nicorum Ierosolimitani reverencia debeatur, numquam hiis inveniemini1 graves existere aut molesti, qui sustentacioni et refrigerio pauperum pia noscuntur sollicitudine mancipati3. Quoniam igitur iidem fratres ad hoc principaliter elaborant, ut se pariter et omnia, que acquirunt, devotis obsequiis pauperum undique confluencium diligenter impendant; universitatem vestram monemus attencius et per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus, quatinus ab ipsorum3 gravaminibus abstinentes4 ad solacia, que pro pauperum consolacione requirunt, vestram pocius curam et sollicitudinem convertatis, et in hiis, que domui eorum ab aliquibus fidelibus sanis vel egrotantibus conferuntur, sive convalescant5 sive apud alios recipiant sepulturam, nichil vobis in eorum domus preiudicium vendicetis; pro6 parrochianis autem vestris, qui videlicet ad ex- trema deducti in cimiteriis hospitalis Theotonicorum elegerint sepeliri, quarta tantum sitis testamenti porcione contenti nec aliud pro ipsis a iam dictis fra- tribus exigatis non impedientes occasione qualibet sepulturam, quam eis mise- ricorditer duximus indulgendam, ex quo pretaxatam partem pro illis ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, fideliter resignarint. In hiis autem elemosinis, que pietatis intuitu predictorum fratrum domui a sanis et bene valentibus conferuntur, nemo vestrum presumat aliquam sibi exigere porcionem. Ex illa vero quarta, quae vobis conceditur exigenda arma et equos excipi volumus et mandamus, que predicte domui ad defensionem terre7 Ierosolimi- tane a quibuslibet decedentibus dimittuntur. Liceat autem fratribus supra- dictis eos, qui apud ipsos elegerint sepeliri, ad confessionem de occultis pec- catis recipere per sacerdotes suos et per eosdem illis viaticum ministrare atque cum cruce et processione ad cimiterium suum corpora eorum libere et sine impedimento tumulanda deferre. Datum etc.
Sine dato: I, 72 v.; II, H2v. n. 63; A. 20 n. 71 Latine et Germanice cum nota: In Mer- gentheym; D. 72 Germanice. 1. inveniremini A. 20. 2. mancipati III. A. 20. 3. eorum II. A. 20. 4. abstineatis et A. 20. 5. reconvalescant A. 20. 6. deest II, A. 20. 7. t. sancte Ieroeolimitanc II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 412, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/1f66f293-dab6-41b9-8a55-cdb7def71c85/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success