Ordinis Theutonici, Nr. 131, S. 146
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 131, S. 146


Sanctissimo et universali in Christo patri ac domino Gregorio dei gracia sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici Goffridus prior hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla una cum capitulo et universitate fratrum et sororum eius- dem hospitalis pedum oscula beatorum. Qualiter dominus Goffridus princeps Achaye bone memorie domum hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla pro sa- lute anime sue ad pauperum sustentamen fundaverit, vestram sanctitatem cre- dimus bene scire. Et cum uos, qui sumus fratres dicti hospitalis licet indigni, non simus sufficientes ad distributiones dicti hospitalis elemosinarum pro pau- perum sustentatione et regula nostri ordinis observanda, quoniam nullam inter nos possumus invenire personam ad hoc ydoneam et timemus, sicut apertis- sime cotidie1 videmus, ne bona dicti hospitalis pro defectu gubernatoris pessime pertractentur, immo, quod deterius est, ad nichilum redigantur, ad vestram sanctitatem, sicut debemus et tenemur, recurrimus confidenter, quoniam post deum nullum scimus habere certum refugium nisi vestrum, vestre sanctitati cum lacrimarum effusione humiliter supplicantes, quatinus preces, quas vobis fundimus, dignemini exaudire. Et quoniam secundum dispositionem fundatoris hospitalitatem tenemur modis omnibus observare et, ut iam diximus, pro de- fectu pastoris regulam et elemosinarum officium congrue non possumus guber- nare, petimus humiliter et devote, quatinus3 nos ordini sancte Marie Theoto- nicorum vestra dignetur sanctitas submittere atque unanimiter sociare, nt eorum vestigia sequentes et regulam eorum observantes nos, qui deviare vi- demur, viam veritatis consequi valeamus. Nam, si eorum ordini suberimus tanquam eorum alii fratres tocius ordinis, terra domini principis propter resi- denciam armatorum, qui in eodem loco permanebunt, securior permanebit; se- cundo in eadem domo pauperes misericordiam miserisorditer consequentur; tercio nos, qui nullum extra Romaniam refugium habere videmur, quod deus avertat, si terra dominium amitteret Latinorum, ab eis nos fratres et sorores possemus congrue sustentari3. In cuius rei testimonium presentibus litteris si- gilla nostra apposuimus. Et nos Benedictus Cephaloniensis et Iiacinctinus epi- scopus et Iohannes Andrensis episcopus et Gerardus decanus Thebanus ad pe- ticionem prioris et capituli sancti Iacobi de Andrevilla sigilla nostra presen- tibus litteris apposuimus. Datum apud Andrevillam mense iunii anno domini m° cc° xxx° vii°.
I, 53 n. 100 mancum in fine; cum chronologia 55 v. n. 106. 1. c. a. 53 v. 2. ut 55 v. 3. caetcra desunt 53 v.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 131, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/00f01394-cb75-4a28-9279-6e0620065992/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success