useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1263 VII 18
Signature: 1263 VII 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Juli 1263, Ulmerfeld
Engelschalk von Reinsberg reversirt gegen Bischof Konrad von Freising wegen Nichtentfremdung seiner freising. Lehen, namentlich der Burg Randeck.
Source Regest: 
ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 242, Nr. 229
 

orig.

Current repository
Haus- Hof- und Staatsarchiv Wien

anhängendes Siegel
Material: Pergament

    cop.
    Cod. 191, f. 45 (München)
      x
      Actiones quas mundus ordinat, sepe delet successus temporum, nisi occurrat memoria litterarum voce testium roborata. Ego igitur Engelschalkus de Reinsperch per presens scriptum notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris, quod data fide vice sacramenti in manus domini mei Chunradi venerabilis episcopi Frisingensis promisi firmiter et laudaui, quod castrum Randeke et omnia eius attinentia vniuersasque possessiones quas ab ecclesia Frisingensi mei progenitores feudali titulo possederunt et quas ego nunc possideo et quas possidere potero in futurum, nunquam per alicuius venditionis, obligationis et infeudationis genus debeo erga aliquem hominem alienare, hoc etiam promittens quod si me absque herede decedere contingerit (!), prefatum castrum cum omnibus attinentiis et alia omnia que in feudum a memorata ecclesia possideo, debent cum omnibus iuribus redire ad eandem. In cuius rei perenne testimonium presentem conscribi feci paginam et illam mei pendentis sigilli munimine roborari. Acta sunt hec aput Vdmaruelt, anno domini M. CC. LIIII., XV. kal. Augusti, presentibus testibus subnotatis videlicet Marquardo de Zinzindorf, Leupoldo de Chinprenning, Leupoldo de Aspanspach, Ottone de Luhsnich, Vlrico de Lvhsnich, Ditrico de Richinstorf, Chunrado dicto Schirmar, Heinrico Vertingo, Eberhardo de Paumgarten militibus, Arnoldo dicto Piber, Friderico de Luhsnich, domino Rudolfo, magistro Heinrico, Ottone tunc in tempore Frisingensis curie notariis et capellanis.
      Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 242-243

      Original dating clauseXV. kal. Augusti

      Editions
      • Meichelbeck II./2, 43, Nr. 67 und Font. rer. Austr. II./l, 56, Nr. 55.


      LanguageLatein
      Places
      • Ulmerfeld
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.