useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1247
Signature: 1247
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1247, Enns
Graf Otto von Eb(er)stein, Reichsverweser in Österreich, stellt dem Bischofe von Freising im Namen des Reiches genannte Bürgen für eine von demselben in Wien gethane Auslage von 700 Pfd. Pfennigen.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 147, Nr. 151
 

orig.
  • Current repository
  • Hauptstaatsarchiv München

  • SealSiegel abgerissen
  • Material: Pergament
  • Condition: Lücke in der Mitte
    • x
      Otto comes de Ebstein (!) sacri imperii per Austriam et Stiriam capitaneus et procurator vniuersis presentem litteram inspecturis salutem. Notum facimus singulis et vniuersis presentium per tenorem, quod nos (Ottonem de Perhtoltstorf), Ottonem de Haselowe, Ottonem de Missowe, dapiferum de Grizanstein et Witigonem scribam Austrie et Stirie fideiussores constituimus uenerabili domino Frisingensi episcopo pro dcc talentis Wiennensium denariorum pro expensis suis factis aput Wiennam, cuius pecunie medietas in festo Martini et altera medietas in Natiuitate domini eidem episcopo persoluetur, hoc tamen pacto interiecto, quod si dominus imperator ante prefixos terminos per suas patentes litteras supradicto episcopo directas prohibuerit recipere (predictum?) episcopum pecuniam prelibatam, ex tunc fideiussores predicti erunt absoluti, si autem dictus dominus i(mperator) medio tempore decesserit aut nos de medio reuocauerit uel si uiam carriis ingressi fuerimus uniuerse, aut (quod) si imperator dictam pecuniam nos soluere prohibuerit ante terminos statutos per suam presenciam personalem, dicti fideiussores esse debent similiter absoluti, item si de medio fuerit sublatus episcopus memoratus eadem (suo) decurrat [pecunia] successori. Adicimus eciam, si dicti fideiussores in solucione dicte pecunie statutis terminis fuerint negligentes, Wiennensem intrabunt ciuitatem, non exinde exituri donec prefata pecunia dicto domino episcopo persoluatur. In cuius rei testimonium presentem cedulam nostro sigillo iussimus communiri. Acta sunt hec aput Anasum anno domini M. CC. XLVII., V. indictione.
      Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 147

      Comment

      Die Stellen innerhalb runder Klammern von der Texteshand mit anderer Tinte über die Zeile gesetzt.


      LanguageLatein
      Places
      • Enns
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.