Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: T
Ego Henricus Trecensium comes palatinus, servis Dei in Clara Valle et in abbatiis pertinentibus ad eam degentibus pro anima mea et patris mei clementer indulgeo ut in tota terra mea fratres eorum nullum omnino theloneum, nullum pedagium, nullam consuetudinem exolvant ad nundinas meas, libere sine aliqua exactione emant et vendant, quae usibus suis necessaria erunt, nec a ministris aut officialibus meis molestiam aut gravamen seu injuriam aliquam patiantur, sed homines mei in omnibus locis eis teneant pacem. Ut igitur integra eis et illibata permaneant qua ob salutem animae meae illis concedo, nec istud beneficium meum aliqua possit oblivione deleri, presentem cartam ad munimen eorumdem fratrum conscribi et sigilli mei impressione insigniri et authoritate precepi. Decerno etiam et indissolubili concessione confirmo ut haec pia donatio mea, nullo in posterum tempore a successoribus et heredibus meis, nec a quoquam hominum occasione qualibet infringatur. Hujus rei testes sunt Hilduinus de Vendopera , Walterius de Bernum , Drogo de Pruvinio . Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quarto, regnante Ludovico Juniore, Francorum rege christianissimo, Godefrido Lingonensi episcopo. Tradita Barro per manum Willelmi notarii. Ego Johannes quondam Lugdunensis archiepiscopus, audita et perlecta in eadem verba coram me originali carta in signum testimonii sigillum meum apposui.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. XIIIr (Princes, G)
- Bar-sur-Seine
- Bernon
- Langres
- Lyon
- Pruvinio
- Troyes
- Vendopera
- Drogo de Pruvinio
- Godefrido Lingonensi episcopo
- Henricus Trecensium comes palatinus
- Hilduinus de Vendopera
- Johannes quondam Lugdunensis archiepiscopus
- Ludovico Juniore
- Walterius de Bernum
- Willelmi notarii
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 060608, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_060826/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success