Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: C
Textual witness: D
Textual witness: F
Humbertus, Dei gratia Eduensis episcopus, dilecto sibi in Christo fratri Willermo abbati Fonteneti ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum dinoscitur inminere auctore Deo celi effectu prosequendum est. Quocirca dilecte in Domino frater tuis tuorumque fratrum postulationibus annuentes ad amplificationem abbatie cui Deo dispensante presides ecclesiam Curcellarum eidem abbatie possidendam donamus. Non solum autem verum etiam cuicumque de congregationalibus ecclesiis nostri episcopatus predicta abbatia prenominatam ecclesiam contradere voluerit hoc idem donum facimus. Actum est hoc Edue in presentia canonicorum assistentibus et laudantibus personis Willermo decano, Girardo preposito, Walterio cantore, Gaufrido, Seguino, Humberto archidiaconibus. Nam dominus Henricus archidiaconus in cujus archidiaconatu jamdicta ecclesia Curcellarum sita est hoc postea laudavit apud Sedelocum in presentia nostri et Oberti prioris Sancti Symphoriani et Johannis Sancte Margarite regularis canonici anno ab incarnatione domini m° c° xl° vii°, regnante Ludovico rege, Odone duce Burgundie. Actum est hoc totum et ego Humbertus Dei gratia Eduensis episcopus ad perpetuandam hujus rei memoriam sigilum nostre auctoritatis appono.
- ADCO 15 H 1, fol. 38v (Courcelles. H)
- ADCO 15 H 2, fol. 32r (Courcelles. H)
- ADCO 15 H 4, p. 27 (V. 2. 1) : « … scellé d’un sceau qui étoit autrefois… »
- Curcellarum
- Edue
- Eduensis
- Sedelocum
- Gaufrido
- Girardo preposito
- Henricus archidiaconus
- Humberto archidiaconibus
- Humbertus, Dei gratia Eduensis episcopus
- Johannis Sancte Margarite regularis canonici
- Ludovico rege
- Oberti prioris Sancti Symphoriani
- Odone duce Burgundie
- Seguino
- Walterio cantore
- Willermo abbati Fonteneti
- Willermo decano
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 059839, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_059839/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success