Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: C
Textual witness: D
Ego Martinus,
Flavineii
archidiaconus, notum facio tam futuris quam
presentibus quod dominus Guido de Venerri
in presentia nostra constitutus dedit et in perpetuam elemosinam
concessit Deo et ecclesie Fonteneti pro
remedio anime sue et antecessorum suorum libere et absolute omnia que habebat in
decimis de Grangiis et de Grinione tam bladi quam vini et tractus
earumdem decimarum, hoc excepto quod de ipsis decimis unum modium vini dedit
monacho et capellano de Grinione annuo
jure persolvendum. Dedit etiam idem Guido jamdictis fratribus et concessit quicquid adquirere
poterunt in alia parte dictarum decimarum que sunt de feodo suo. Hoc totum
laudavit uxor
sua Adelina, Huguo
et Guido filii ipsius. Quod ut ratum sit
et firmum maneat in posterum ad petitionem ipsius Guidonis huic scripto sigillum meum apposui. Actum anno gratie
- ADCO 15 H 1, fol. @ (Grignon. UUU)
- ADCO 15 H 2, fol. @ (Grignon. UUU). —ADCO 15 H @, p. @ (@. @. @).
- Flavigny-sur-Ozerain
- Granges (Les)
- Grignon
- Venarey-les-Laumes
- Guido
- Guido filii ipsius
- Guidonis
- Huguo
- Martinus, Flavineii archidiaconus
- dominus Guido de Venerri
- uxor sua Adelina
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 054772, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_054772.1/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success