Textual witness: A
Current repository:
Dijon, Archives départementales de la Côte d'Or, 15 H 249, pièce 8
Material: Original en parchemin
Dimensions (leaves): 245 (height, mm) 220 (width, mm)
Dimensions (written): 198 (height, mm) 208 (width, mm)
- rubrum:
- Mentions dorsales : (xiii e s.) « Plaaneto. » ; « Johannis de Asneriis » ; « de secatorio et medietate territorii Pla. » ; « VIIIa » ; (xvii e s.) « H » ; signature « Gueuldret » ; « Fonteine Planay. Don d’une partie des bois de Planay et de la moitié de tout le territoire de Planay. Cotte H » ; (1787) « N° 1 / Sans date »


Textual witness: B
Ego Manasses, Dei gratia Lingonensis episcopus 2, notum facio presentibus et futuris quod Johannes de Asneriis dedit |2| et concessit Deo et fratribus ecclesie Fonteneti quicquid ad eum pertinebat de secatorio bosci Plaaneti, sic |3| tamen ut idem secatorium deinceps Fontenetensibus augere non liceat excidio nemoris circun-|4|-stantis, nis hoc eis ipse Johannes concedat vel heredes ipsius. Hoc autem juraverunt super sancta filii |5| ejusdem Johannis, Rainerius, Carpinus, Rainaldus, Bauduinus, quod deinceps nichil suum clamabunt, |6| nec ipsi nec heredes ipsorum nec in ipso bosco excorticabunt. Quod si quis ceterorum participum |7| corticem ibi levaverit. Johannes vel ipsius heredes monachos admonebunt, ut eum qui levaverit |8| cessare faciant. Quod si cessare noluerit, et ipsi similiter levabunt. Habuit propter hoc Johannes de bene-|9|-ficio ejusdem ecclesie .XL. solidos. Hec etiam laudavit Uldealdis uxor ejusdem et pro laude .VII. solidos |10| recepit. Singulis etiam annis reddent monachi predicte Uldealdi .XII. nummos debito censua-|11|-li, vel cuicumque ipsa voluerit. Horum testes sunt frater Hugo, magister Fontanarum , frater Petrus, magister |12| Plaaneti , Hugo leprosus, Costelez de Verdunniaco , Willelmus de Asneriis et Raaldus frater ejus, et Micha-|13|-el nepos eorum. Medietatem etiam totius territorii Plaaneti, que ad eundem Johannem pertinebat, hoc pacto |14| emerunt fratres Fonteneti quod in illa deinceps nichil suum clamabunt, nec ipse nec heredes ipsius. |15| Quod si forte contigerit ut participes terre illius inter se dividant et aliquis illorum de parte il-|16|-la quam monachi a Johanne emerunt aliquid tulerit, ipse Johannes vel heredes ejus tantundem mona-|17|-chis de sua parte restituent. Hoc laudavit uxor illius Uldealdis et filii ejus omnes superius nominati |18| qui etiam hoc super sanctas reliquias juraverunt. Horum quoque testes sunt frater Hugo magister |19| Fontanarum , frater Petrus magister Plaaneti , Wiardus de Saud , monachus Fonteneti, Bernardus capel-|20|-lanus Verdunniaci , Willelmus de Asneriis et Raaldus frater ejus et Girardus filius ejusdem Willelmi. Presentem |21| igitur cartam sigilli nostri appensione munientes, sub excommunicationis sententia interdicimus |22| ne quis fratres Fonteneti super his ullo modo molestare presumat.
- Saud
- Asneriis
- Fontanarum
- Lingonensis
- Plaaneti
- Verdunniaci
- Verdunniaco
- Costelez de Verdunniaco
- Bauduinus
- Bernardus capel-|20|-lanus Verdunniaci
- Carpinus
- Girardus
- Hugo leprosus
- Hugo, magister Fontanarum
- Johanne
- Johannem
- Johannes
- Johannes de Asneriis
- Johannis
- Manasses, Dei gratia Lingonensis episcopus
- Micha-|13|-el
- Petrus, magister |12| Plaaneti
- Raaldus
- Rainaldus
- Rainerius
- Uldealdi
- Uldealdis
- Wiardus de Saud
- Willelmi
- Willelmus de Asneriis
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 054675, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_054675/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success