Textual witness: A
Textual witness: B
Ego frater Radulphus dictus abbas Longi Vadi et frater Robertus de Ainnaio Ungiaci canonicus volumus notum fieri presentibus et futuris quod sicut nobis a domino Eduensi et Flaviniaci et Alte Cumbe abbatibus commissum fuit silvam de Leurce partiti sumus, reddentes Fonteneto et Ungiaco partem suam, laude et assensu utriusque capituli sicut mete lapidee ibidem posite designant. Hac scilicet conditione quod neutra pars in parte alterius deinceps aliquid adquirere poterit nec habere. Et quia fratres Ungiacenses edificia sua in territorio Frimasii mutaverunt ubi Fontenetenses medietatem habebant secundum quantitatem loci ubi priora edificia fuerant in illo loco ubi postea edificaverunt cum orto illo et veridario que ibi prius habuerant, tantumdem spacii sicut nobis commissum fuerat eis in pace concessimus. Quod vero superfuit in clausura grangie per medium divisimus medietatem Ungiacensibus assignantes et pro altera medietate utriusque partis assensu commutationem congruam Fontenetensibus reddentes. Ad testimonium hujus rei ego Radulphus abbas Longi Vadi scripto huic sigillum meum apposui et ego Arverius abbas Ungiaci ut hec rata permaneant sigilli nostri appositione confirmo. Hinc testes sunt Bartholomeus prior Ungiaci , Hugo cantor Longi Vadi , Galterius et Bernardus Fonteneti monachi.
- ADCO 15 H 1, fol. @@ (@@. @)
- ADCO 15 H 2, fol. @@ (@@. @)
- ADCO 15 H 3 / 4, p. @ (@. @. @)
Notes:
- Ainnaio
- Frimasii
- silvam de Leurce
- Flaviniaci
- Alte Cumbe
- Arverius abbas Ungiaci
- Bartholomeus prior Ungiaci
- Bernardus Fonteneti monachi
- Galterius
- Hugo cantor Longi Vadi
- Radulphus abbas Longi Vadi
- Radulphus dictus abbas Longi Vadi
- Robertus de Ainnaio Ungiaci canonicus
- domino Eduensi
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 051953, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_051953/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success