Textual witness: A
Textual witness: B
Ego Matildis, comitissa Grinionis
, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus quod omnia dona et
elemosinas quas pater meus Raimundus
comes dedit et concessit ecclesie et fratribus Fonteneti laudavi et concessi et concordiam que
facta fuit inter patrem meum Raimundum
et homines de Estalenta
et jamdictos fratres Fonteneti
certa ratione perquisivi et in rei veritate percepi quod ipse pater meus metas
lapides inter homines de Estalenta et
prefatos fratres posuerit ne supradicti homines ulla animalia eorum nec etiam
porci metas ab ipso positas ullatenus transgrederentur. Cujus exemplum ego
sequuta volo et precipio ut firmiter ab omnibus in posterum teneatur. Aasentias
quoque mortue aque quas pater meus eis
concessit ad pecora sua adaquanda et ego in perpetuum concedo. Dedi etiam eis
piscaturam stagni mei de Estalenta in
vita mea tantummodo duobus diebus ac noctibus ante dominica in ramis palamarum et post mortem meam duobus diebus ac
noctibus perpetuo ad procurationem anniversarii mei. Hujus rei sunt testes
Hubertus abbas Fonteneti
et totus ejusdem loci conventus, Odo
archipresbiter Tullionis
, Oliverius de Grinione
, Matheus de
Estez
, Pontius de
Chace
, et Milo frater ejus,
Rainerius de Sancta Columba
, Teobaudus prepositus Montis Barri
et multi alii. Quod totum ut ratum habeatur in perpetuum sigilli mei
impressione confirmavi, anno ab incarnatione Domini
- ADCO 15 H 257, pièce 14, fol. 5v : « L’an 1196, Mathilde, comtesse de Grignon, approuva tout ce que feut son pere Raymond, comte dudit lieu avoit donné a la maison de Fontenay, specialement l’accord qui avoit esté fait entre ledit comte et les habitans d’Estalente et les Messieurs de Fontenay [...] »
- ADCO 15 H 1, fol. @ @ (Poiseul. E)
- ADCO 15 H 2, fol. 95v (Poiseul. E)
- ADCO 15 H 4, p. 319 (XV. 12. 2) : « sceau qui y étoit autrefois, à queue de parchemin pendant ».
Notes:
- Chacey
- Grignon
- Montbard
- Sainte-Colombe-en-Auxois
- Touillon
- Visinnium
- Étais
- Étalente
- Hubertus abbas Fonteneti
- Matheus de Estez
- Matildis, comitissa Grinionis
- Milo frater ejus
- Odo archipresbiter Tullionis
- Oliverius de Grinione
- Pontius de Chace
- Raimundum
- Raimundus comes
- Rainerius de Sancta Columba
- Teobaudus prepositus Montis Barri
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 053492, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_053492/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success