Textual witness: A
Textual witness: B
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Fonteneto salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et etiam quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, terras et usuagia quae dilectus filius nobilis vir Odo dux Burgundiae 1 apud Bernam, Pomart et aliis locis donavit, sicut ea juste ac pacifice possidetis, authoritate apostolica vobis confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aussi temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii, decimo calendas octobris, pontificatus nostri anno duodecimo.
- Beaune
- Bourgogne
- Pommard
- Viterbe
- Innocentius episcopus, servus servorum Dei
- Odo dux Burgundiae
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 052721, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_052721.1/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success