Textual witness: A
Textual witness: B
Rainaudus, Dei gratia primae Lugdunensis ecclesiae minister humilis, omnibus in perpetuum. Universitati vestrae presentium authoritate volumus innotescari quod Odo illustris dux Burgundiae elemozinam inferius annotatam sanctae domui Fontaneti, ordinis Cisterciensis , pro sua et antecessorum suorum animarum salute sub verbis subsequentibus dedit atque concessit. Nos igitur ad humilem ejusdem ducis petitionem Deoque et hominibus plurimum gratam devotum habentes respectum, presentem cartam praedictae domui Fontaneti in testimonium super hoc indulsimus sigilli nostri munimine roboratam, donum ipsum sepedictae domui aucthoritate qua fungimur confirmantes. Actum anno dominicae incarnationis apud Lugdunum millesimo ducentesimo nono.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. XIIr (Princes, A)
Notes:
- Burgundiae
- Lugdunensis
- Lugdunum
- Odo illustris dux Burgundiae
- Rainaudus, Dei gratia primae Lugdunensis ecclesiae minister humilis
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 051182, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_051182/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success