Charter: Documents of Early England Data Set 00880049
Signature: 00880049
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262-10-09, HEDINGHAM, CASTLE, ESSEX (ENGLAND)
(Grant, HEDINGHAM,SIBLE, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Walter the Carpenter son of Henry the miller of Hedingham, Sible Receivers: Roger of Othulvesho, clerkSource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880049
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880049
x
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus carpentarius filius Henrici molendinarii de Hengham Sibile concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Othulvesho clerico pro servicio suo et pro viginti solidis sterlingorum quos michi dedit in gersumam unam acram terre et tres rodas cum pertinentiis in dicta villa de Hengham Sibile iacentes ex opposito mesuagii Iordani carpentarii inter terram Edithe Smuches et terram que Galfridi Berde fuit et pasturam duarum acrarum terre iacencium propinquius mesuagio Godefridi coci apud le Motstowe ibidem singulis annis cum segetes amote fuerint scilicet de terra Iohannis filii Alani habend et tenend de me et heredibus meis predicto Rogero et heredibus suis et suis assignatis et quibuscumque vel quandocumque predictam terram et pasturam cum suis pertinentiis dare vendere et assignare voluerint et eorum heredibus libere quiete bene et in pace iure in feodo hereditarie et in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis ille et heredes sui vel sui assignati et eorum heredes 7 d ad duos terminos anni videlicet ad Pascha 3 d [et] obolum et ad festum sancti Michaelis 3 d et obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus sectis curiarum et universis secularibus demandis salvo tamen servicio domini regis scilicet ad scutagium quando evenerit ad plus et ad minus unum obolum Et ego predictus Walterus et heredes mei vel mei assignati warantizabimus defendemus et acquietabimus totam predictam terram et pasturam cum omnibus suis pertinentiis predicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis et eorum heredibus per predictum liberum servicium contra omnes gentes in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Adam Gravassall Iohanne fratre suo Willelmo filio Willelmi Willelmo le Bloy Martino crok[er] Roberto hostage Roberto Fovel Huberto clerico Huberto crok[er] Martino le Boll Waltero de Hauekwode Iohanne de le Hill clerico et aliis Datum apud Hengham Castrum die sancti Dionisii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo sexto
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880049
Editions:
- Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
- HEDINGHAM, CASTLE, ESSEX (ENGLAND)
- HEDINGHAM,SIBLE, ESSEX (ENGLAND)
Persons
- Bloy, Willelmus le
- Boll, Martinus le
- Crok[er], Hubertus
- Crok[er], Martinus
- Fovel, Robertus
- Godefridus, cocus
- Gravassal, Adam
- Hauekwode, Walterus de
- Henricus, filius regis Iohannis, rex
- Hill, Iohannes de la, clericus
- Hostage, Robertus
- Hubertus, clericus
- Iohannes, filius Alani
- Iohannes, frater Ade Gravassall
- Iordanus, carpentarius
- Othulvesho, Rogerus de, clericus
- Smuches, Editha
- Walterus, filius Henrici molendinarii de Hengham Sibile, carpentarius
- Willelmus, filius Willelmi
Keywords
- General:
- Grant
Documents of Early England Data Set 00880049, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00880049/charter>, accessed 2025-06-16+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success