useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00760008
Signature: 00760008
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1226-02-09 - 1227-02-09, YORK, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)
(Final Concord, LINTON, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)SPOFFORTH, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)GISBURN, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)BUCKDEN, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)NAFFERTON, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)) Givers: William Percy Receivers: Richard Percy
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760008
 
x
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum in octabis Purificacionis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis undecimo inter [...] Willelmum de Percy querentem et Ricardum de Percy impedientem de maneriis de Tadecastre de Linton de Spofford de Giseburn de Setele et de medietate ville de Bugeden et ville de Linton et terra de Naffreton Unde idem Willelmus questus fuit quod cum terra de Nafferton ei remanere debuit per finem factum in curia domini regis predictus Ricardus contra finem illum occasione manerii de Wandeford [...] quod eidem Ricardo remansit per predictum finem occupavit de terra de Nafferton quatuor acras terre quas Robertus et Martinus de Wandeford tenuerunt et duas bovatas terre quas Stephanus de Pokethorp tenuit et decem acras terre et dimidiam de dominico deNaffreton quas idem Ricardus tenuit et quatuor acras terre quas Henricus filius Johannis tenuit et unam acram terre quam Jollanus filius Oseberti tenuit et duas acras terre quas Thomas filius Roberti tenuit et redditum sexdecim solidorum quem Willelmus de Cayton et Willelmus de Angodeby tenuerunt et redditum quinque solidorum in Pokethorp et preterea quod idem Ricardus cum non haberet in Wandeford nisi duas carucatas terre et duas bovatas ipse communam exigebat cum eodem Willelmo in Naffreton adeo plenarie sicut idem Willelmus qui habuit ibi octodecim carucatas terre in dominico et servicio et preterea cum foresta in Craven deberet esse communis tam ipsi Willelmo quam predicto Ricardo idem Ricardus prostravit vaccarias ipsius Willelmi et clausit prata in eadem communa et levavit fossata et hayas Et unde placitum finis facti summonitum fuit [...] quod predictus Ricardus recognovit et concessit [...] ipsi Willelmo [...] totam terram de Nafferton cum advocacione ecclesie et cum omnibus aliis pertinenciis suis excepto servicio heredum Rogeri de Arundel de quatuor carucatis terre [...] in Nafferton quod idem Ricardus retinet [...] salvo ipsi Willelmo [...] redditu quem prius inde habuit et excepto servicio de Pokethorp et de Rouston quod idem Ricardus prius habuit et quod [...] retinet Et preterea idem Ricardus [...] concessit [...] eidem Willelmo [...] totam terram suam in Wandeford [...] et totam terram de Foston [...] scilicet quicquid continetur infra corpus eorundem maneriorum [...] in dominicis et villenagiis et serviciis liberorum hominum et in omnibus aliis rebus Faciendo inde quartam partem feodi unius militis [...] Et sciendum quod tota foresta de Langestrode [...] simul cum chacia de Gyesburn remanet ipsi Willelmo [...] quiete [...] cum elemosinis et edificiis cum logiis pratis et terris serviciis et consuetudinibus et cum Bukeden que predictus Ricardus inde habuit per summitatem montis qui dividit illas duas valles [...] Et pro hac [...] idem Willelmus [...] concessit [...] eidem Ricardo [...] manerium suum de Setele cum pertinenciis scilicet quicquid continetur infra corpus ejusdem manerii salvis sibi [...] advocacione ecclesie de Gikeleswyk [...] et servicio Elye de Gikeleswyk de tenemento quod prius tenuit de eodem Willelmo et que idem Willelmus [...] retinet [...] in dominicis redditibus et villenagiis et serviciis liberorum hominum et in omnibus aliis rebus Reddendo inde per annum eidem Willelmo [...] quinquaginta et quinque solidos sterlingorum [...] ad Pentecosten xxvijs vjd et ad festum sancti Martini xxvijs vjd et faciendo inde quartam partem feodi unius militis [...] Et tota foresta de Lintondale integre cum elemosinis redditibus serviciis consuetudinibus et tenentibus que predictus Willelmus ibi habuit remanet ipsi Ricardo [...] Et ne alteruter ipsorum dampnum habere possit in foresta sua per equos vel alia averia alterius predictus willelmus faciet jurare forestarios suos et custodes foreste sue quod si equi ipsius Willelmi [...] vel alia averia sua ingressa fuerint forestam ipsius Ricardi [...] apponent legale posse suum ad reducendum illa in forestam ipsius Willelmi [...] et si averia ipsius Ricardi [...] ingressa fuerint forestam predicti Willelmi [...] illa amovebunt et fugabunt in forestam ipsius Ricardi [...] pacifice et sine occasione et sine dampno Et idem Ricardus [...] in eodem modo facient forestarios suos et custodes foreste sue jurare quod illud idem facient de averiis ipsius Willelmi Neuter vero ipsorum in foresta alterius chaciabit [...] set si dictus Willelmus [...] in propria foresta sua in Langestrode chacient et canes sui bestia sequantur usque in Lintondale libere et sine occasione aliqua retrahantur Et si forte canes retrahi non possint et bestia per eos capta fuerit eidem Ricardo [...] remaneat bestia Et canes sicut mos est de ipsa bestia pascantur et ei cujus fuerint reddantur Et eodem modo si dictus Ricardus [...] in propria foresta sua de Lintondale chacient et canes sui sequantur bestiam usque in Longestrod libere et sine occasione aliqua retrahantur Et si forte canes retrahi non possint et bestia per eos capta fuerit eidem Willelmo [...] remaneat bestia et canes sicut mos est de ipsa bestia pascantur et ei cujus fuerint reddantur Et predictus Willelmus [...] warantizabunt ipsi Ricardo [...] totam predictam terram de Setele [...] per predictum servicium contra omnes gentes [...] ita quod neuter ipsorum [...] occasione illarum terrarum sequetur curia alterius Et sciendum quod finis prius factus in eadem curia inter predictos Ricardum et Willelmum de predictis baroniis remanet integre et in vigore suo in omnibus que cassata non sunt per finem istum
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.

Comment

Date: in octabis Purificacionis beate Mario anno regni regis Henrici filii regis Joliannis undecimo [9th Feb 1226-27] Feast Regnal
Editions
  • Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
  • BUCKDEN, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
    • GISBURN, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
      • LINTON, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
        • NAFFERTON, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)
          • SPOFFORTH, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
            • YORK, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)
               
              Keywords
              • General: 
                • Final Concord
              x
              There are no annotations available for this image!
              The annotation you selected is not linked to a markup element!
              Related to:
              Content:
              Additional Description:
              A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.