Charter: Documents of Early England Data Set 00640111
Signature: 00640111
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1219-09-04
CXI. Certificate by Robert, archbishop of Rouen, of endowments granted in England to the abbey of Preaux. Charter of Hen. I. to the abbey of Preaux. Sept. 4, 1219. (Confirmation, ) Givers: Robert (Archbishop of Rouen Cathedral) Receivers: Preaux AbbeySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640111
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640111
x
Universis praesentes literas inspecturis r[obertus] Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus salutem in Domino Requiserunt nos humiliter Thomas abbas et conventus de Pratellis ut eleemosinarum et decimarum quas in episcopatibus Anglicanis videntur possidere testimonium vobis secundum tenorem cartarum ipsorum quas vidimus transmitteremus quia nimirum cartas ipsas marinis periculis committere formidant Noverit ergo universitas vestra quod in primis nobis ostenderunt scriptum quoddam antiquissimum sigillo Henrici regis Angliae patris scilicet Matillidis imperatricis confirmatum in quo scripto inter plurimas eleemosinas quas tam ante tempus dicti regis quam sub ipsius tempore tam in Anglia quam in Normannia a diversis fundatoribus praedictus conventus possidet vidimus ista contineri Willelmus Roberti Marcionis filius dedit S Petro Pratellis in eleemosinam v hydas terrae in villa quae dicitur Eston cum ecclesia et sepultura totius villae Acceperat enim villam quae dicitur Sanctus Clerus ab abbatia S Petri et dederat fratri suo Ranulfo comiti Morton Arnulfus quoque de Hedinge dedit S Petro Pratellis ecclesiam de Neubire et decimam totius redditus vel exitus villae tempore Willelmi regis filii regis Willelmi Robertus comes de Mellent dedit S Petro Pratellis ecclesiam et decimam de Cherlintone et quoddam manerium nomine Tost cum suis appendiciis Item sub rege Henrico idem comes dedit aliud manerium nomine Postebiri liberum per omnia sicut de alio dictum annuente et confirmante Henrico rege Angliae Ostenderunt etiam nobis abbas et monachi aliam cartam super praedictis donationibus dicti comitis Roberti de manerio de Posterbiri cum suis appendiciis quam de decima de Cherlintone et ecclesia ipsius villae cum terra pertinente ad eandem ecclesiam a praedicto rege Henrico confirmatam et pluribus nobilium virorum signis inferius annotatam Ostenderunt insuper nobis privilegium sanctae recordationis papae Alexandri in quo idem papa inter multas eleemosinas has ecclesias praedicto monasterio Pratellis confirmat scilicet S Michaelis de Eston et S Nicholai de Neubire S Mariae de Postebiri S Michaelis de Cherlintone cum terris et decimis ad ipsas pertinentibus Ne igitur praedicti monachi super praedictis ecclesiis et decimis aliquam molestiam vel impedimentum patiantur cum etiam temporis praescriptio eis multum debeat suffragari ad humilem sicut praedictum est ipsorum petitionem praesenti scripto et sigilli nostri attestatione universitatem vestram super praemissis reddimus certiorem Datum anno gratiae mccxix ii Non Septembris
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Comment
Date: A.D.Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640111
Editions:
- Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
- Pratellis, conventus de
Persons
- Alexander, papa
- Hedinge, Arnulfus de
- Henricus, rex Angliae, pater Matillidis imperatricis
- Ranulfus, comes Morton, frater Willelmi
- Robertus, archiepiscopus Rothomagensis
- Robertus, comes de Mellent
- Thomas, abbas de Pratellis
- Willelmus, filius Roberti Marcionis
Keywords
- General:
- Confirmation
Documents of Early England Data Set 00640111, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00640111/charter>, accessed 2025-08-04+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success