Charter: Documents of Early England Data Set 00210135
Signature: 00210135
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1299-12-20, HECKLEY, HAMPSHIRE (ENGLAND)
(Agreement, Settlement, HECKLEY, HAMPSHIRE (ENGLAND)) Givers: Robert de Helyon Receivers: Southampton - God's House PriorySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210135
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210135
x
Nouerint uniuersi presens scriptum uisuri uel audituri quod cum Robertus de Helyon et Ysabella uxor eius arramiassent assisam noue disseysine coram dominis Iohanne de Badeford et Rogero de Heyham iustitiariis domini Regis ad assisas capiendas in Suthampteschir assignatis uersus dominum Henricum de Bluntesdone custodem hospitalis Domus Dei Suthampton et Iohannem de Grundewelle clericum super communam pasture de centum acris bruere in Aldinton Tounhulle et Samelhurst in croftis que uocantur Blakedoune Moldelond Thorndoune Chaluecroft et Loslescroft mediantibus pacis amatoribus partes concordate sunt in hunc modum uidelicet quod dicti Robertus et Ysabella uxor eius diligenter inspectis et intellectis munimentis predecessorum dicte Ysabelle et aliorum dominorum feodi croftarum dictarum qui dictas croftas dicte Domui Dei fossatis inclusas et ut suum separale retinendas in perpetuam elemosinam contulerunt concesserunt pro se et heredibus suis predicto domino Henrico et successoribus suis custodibus dicte domus fratribus et sororibus ibidem Deo seruituris inperpetuum quod habeant et teneant dictas croftas fossatis inclusas sicut easdem hactenus clausas tanquam suum separale tenuerunt et tenent sine impedimento sui heredum uel assignatorum suorum inperpetuum et ut facta predecessorum dicte Ysabelle dicte Domui Dei inde confecta ratificant approbant et confirmant et predicti Robertus et Ysabella uxor eius in curia domini Regis quandoque per dictum dominum Henricum requisiti fuerint per finem inter eos leuandum rationabilibus sumptibus ipsius domini Henrici confirmabunt Pro hac autem concessione et pacis conpositione concedit dictus dominus Henricus pro se et successoribus suis custodibus dicte domus quod dicti Robertus et Ysabella uxor eius et heredes eorum habeant unam chaciam ad animalia sua fuganda et alia comoda sua facienda per croftam de Blakedoune iuxta terram Ualentini de Chaldecotes ex parte occidentali latitudine viginti quatuor pedium ita quod fossatum habeatur ex utraque parte chacie predicte in quantum crofta domini se extendit Et ut hec amicabilis compositio concessio et confirmatio rata et stabilis perseueret in perpetuum huic scripto in modum cyrographi confecto partes predicte sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus domino Hugone de Chykenhulle milite Ricardo de Barbefleot Thoma Beneyt Iohanne de Schirle Iohanne de la Barre Iohanne Molendinario Willelmo le Doude et aliis Datum apud Heckele in uigilia sancte Thome apostoli anno regni Regis Edwardi vicesimo octavo
Source Fulltext: Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00210135
Editions:
- Cartulary of God's House. J. M. Keye. Southampton Record Series, V.19. Southampton University Press. Southampton. 1976.
Places
Persons
- Badeford, Iohannes de, dominus, iusticiarius
- Barbeleot, Ricardus de
- Barre, Iohannes de la
- Beneyt, Thomas
- Bluntesdone, Henricus de, dominus, custos hospitalis Domus Dei Suthatmpton
- Chaldecotes, Ualentinus de
- Chykenhulle, Hugo de, dominus, miles
- Doude, Willelmus le
- Edwardus, rex
- Grundewelle, Iohannes de, clericus
- Helyon, Robertus de
- Heyham, Rogerus de, dominus, iusticiarius
- Molendinarius, Iohannes
- Schirle, Iohannes de
- Ysabella, uxor Roberti de Helyon
Keywords
- General:
- Agreement
- Settlement
Documents of Early England Data Set 00210135, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00210135/charter>, accessed 2025-06-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success