useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A Ib 1
Fonds > DE-AEK > MiK > A_Ib_1
Signature: A Ib 1
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1193 o.T., Köln
Elisabeth, Äbtissin von St. Maria im Kapitol und von Essen, beurkunden dass der Kölner Bürger Heinrich und seine Ehefrau Methildis 3 Kölner Denare jährlich stiften für die Beleuchtung des Allerheiligsten, zahlbar von dem von ihnen erbauten Haus zum Drachen in der Brückenstraße in der Pfarrei St. Kolumba jeweils zum Fest des hl. Martin (11.11.) an St. Maria im Kapitol. Ankündigung des Siegels von St. Maria im Kapitol. Zeugen Ludof Grin, Ingeram von St. Kolumba, Wilhelm super Pontem, Bertram, Henrich Latro und Hermannus Pulchra Aura.  



  • Seal1 anhängendes Siegel an rot-grünen Seidenfäden, fehlt.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 43–43,4 x 23,3–24,2 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine sancte et individue Trinitatis. Elizabeth divina favente clemencia in Essinde et beate Marie in Colonia humilis abbatissa omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus inperpetuum. Decet ac nostre competit hoc saluti, ut ecclesiarum Dei, quarum gaudemus beneficiis, profectui studeamus, et ut ea, que viri honesti vel femine pro remedio animarum suarum eisdem conferunt, vivacitati scripture commendemus. Noverit igitur tam presentium universitas quam posteritas futurorum, quod Henricus civis Coloniensis eiusque uxor Methildis ad honorem Dei et perpetue virginis Marie tres annuatim Coloniensis monete denarios, qui cooperentur ad amministrationem luminum coram reverendo et glorioso corpore Domini salvatoris de area domus sue, quam domum Draconis sive ad Draconem nuncuparunt, quam etiam domum prefatus civis propriis condidit expensis sitam videlicet in parochia sancte Columbe in platea, que vulgo supra pontem dicitur, unanimi consensu ac coadunata voluntate contradiderunt assensum presentibus ipsorum, quos tunc habebant, filiis et omnibus, quorum ad hoc requirendus erat assensus. Predictum vero censum in festo beati Martini ab omni sua posteritate sive ab omnibus, in quorum manus dicta hereditas cesserit, ad principale altare beate Marie afferendum vel custodi eiusdem domus Dei conferendum statuerunt. Ut autem huius collationis pactio firma maneat et inconvulsa eam sigilli ecclesie nostre fecimus inpressione muniri. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M C LXXXXIII, Celestini sui uni pontificis pontificatus anno secundo regnante glorioso romanorum imperatore Henrico. Huic facto interfuerunt Ludolfus Grin, Ingeramus de sancta Columba, Wilhelmus super Pontem, Bertramus, Henricus Latro, Hermannus Pulchra Aura et alii quam plures cives Colonienses, custos etiam predicte ecclesie nostre Methildis necnon maior pars conventus nostri.
      abstracts
      • Schäfer, S. 41, Nr. 1.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen „N. 4, Lit.O“ (gestrichen); „Num. 12, ad capsolam 10“ (teilweise gestrichen); „Num. 367“ (unterstrichen).
      Dorsalvermerk: „Littera collationis trium denariorum monete Coloniensis ad amminstracionem luminum coram sacramento dandorum de area domus ad Draconem sita supra pontem in parochia sancte Columbe“ (14. Jh.)
      Dorsalvermerk: „de anno 1193“ (17./18. Jh.)
      Bearbeiter: Elena Kirik / Axel Wittenberg (2020)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.