useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 8
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_8
Signature: A I 8
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240 o.T., Köln
Die Äbtissin Agnes und das Konvent von St. Maria im Kapitol überlassen dem Kölner Bürger Apollonius Monetarius und seiner Gattin Juniflor ein Grundstück von 57 Morgen, auf dem ehemals ein Wald stand, gelegen zwischen der Mühle „Livenmůlen“ und der Grube („fossa“) des Werners an der Straße von Köln nach Hermühlheim, für einen jährlichen Zins von einem ½ Malter Roggen je Morgen in Erbpacht; einschließlich des Zehnten. Die Hälfte der Pacht fällt der Äbtissin zu, die andere Hälfte dem Konvent. Apollonius Monetarius gibt dafür Güter, die er bei Efferen zum Lehen hat, als Pfand. Dem Pächter stehen die Einnahmen aus dem Zehnten von dem Grundstück zu und er verpflichtet sich, Abgaben an den Fronhof des Stiftes in Efferen zwecks der Einzäunung der frisch eingesäten Felder zu entrichten. Außerdem macht der Pächter eine jährliche Spende für die Beleuchtung der Schatzkammer des Stiftes.  



  • Seal3 anhängende Siegel – 1 Siegel der Äbtissin Agnes (Ewald, Rheinische Siegel, Tafel 85, Nr. 6); 2 Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Tafel 12, Nr. 9); 3 Siegel des Plebans Ulrich von Klein St. Martin, Köln (Bild: St. Martin zu Pferde, rechts hinter ihm stehender Bettler, der das abgeschnittene Stück des Mantels in Empfang nimmt; Umschrift: „S(igillum) ULRICI PLEBANI S(ancti) MARTINI IN COL(onia)“.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 36 x 32,5 cm
    • Graphics: 



        x
        [In] [nomine] Domini amen. Agnes Dei gratia abbatissa totumque capitulum sancte Marie in Capitolio Coloniensis omnibus tam presentibus quam futuri[s] pre[sens] s[criptum] inspecturis in perpetuum. Scire volumus universos, quod nos diligenti tractatu prehabito considerantes etiam maiorem utilitat[em] [...] [...] profuturam de communi consensu et unanimi voluntante ecclesie nostre fundum, in quo quandoque silva fuit ad agriculturam auctoritate nostra red[actam], qui iacet inter molendinum, quod dicitur Livenmůlen et fossam Werneri super stratam publicam ad dexteram manum, quando itur de Colonia Můlinheim, concessimus Appollonio Monetario et uxori sue Juntiflor civibus Coloniensibus ac eorum heredibus et successoribus iure hereditario sub certa annua pensione in perpetuum possidendum ita, quod de quolibet iurnali, cum secundum mensurationem factam diligenter quinquagintaseptem fuit iurnales, idem Appollonius et uxor eius vel eorum heredes et successores annuatim persolvent dimidium maldrum siliginis in festo beati Remigii, cuius unum sumbrinum abbatissa, que pro tempore fuerit, et aliud conventus habebit. Pro solutione autem dicte pensionis predicti Appollonius et uxor eius ac eorum heredes et successores omnia alia bona sua apud Effirne, que a nobis tenent, obligaverunt ita, quod si aliquem defectum de predicta pensione nos habere contingat, nobis ipsa pensio de hiis bonis suppleatur. Concessimus etiam sepedictis civibus et eorum heredibus ac successoribus decimam de supradictis quinquagintaseptem iurnalibus provenientem et ad ecclesiam nostram pertinentem, sicut in privilegio ecclesie nostre concesso continetur, et eos in hoc tamquam pro iure ecclesie nostre conservando manutenebimus et defendemus hac ratione inducti, ut commodius dicta pensio, ut premissum est, inde persolvatur. Convenit insuper inter nos, quod idem Appollonius et uxor eius vel eorum heredes et successores duodecim solidos Coloniense abbatisse et nostro scolteto [de] Effirne annuatim persolvent die supradicto ad sepiendum segetes curtis ecclesie, que dicitur Vronehof. Item prefati cives et eorum heredes et successores de predictis bonis pro remedio et salute animarum suarum solvent annuatim maldrum siliginis custodi ecclesie nostre ad illuminandam cameram thesauri. Et ut hec [firma] permaneant et rata presens pagina est conscripta et sigillis nostris communita. Nos autem Appollonis et Juntiflor omnia supradicta confite[mur] [...] eorum testimonium sigillum Ulrici plebani nostri sancti Martini hiis litteris apponi rogavimus. Acta sunt hec anno domine MCCXL.
        abstracts
        • AHVN 83, S. 7, Nr. 17.

        Comment

        Die Schrift der Urkunde ist sowohl in den oberen beiden Ecken, als auch in den unteren Ecken stark beschädigt und kaum lesbar. Der zweite Vermerk auf der Dorsalseite aus dem 18. Jahrhundert datiert die Urkunde auf das Jahr 1211, da vermutlich das lateinische L aufgrund der Beschädigung als I gelesen wurde.
        Für 1238 weist Ewald (Ewald, Rheinische Siegel, Tafel 113, Nr. 3) ein anderes Siegel Ulrichs nach. Laut Manfred Groten handelt es sich hierbei jedoch um denselben Ulrich von Klein St. Martin, wie 1240 (Manfred Groten: Köln im 13. Jahrhundert. Gesellschaftlicher Wandel und Verfassungsentwicklung, Köln/Weimar/Wien 1995, S. 244).


        LanguageLatein

        Notes
        Dorsalvermerk: „Infra Coloniam et Molinheim“ (14./15. Jh.)
        Dorsalvermerk: „Reditus dimidii maldri siligenis, duodecim solidorum et integri maldri siliginis ad diversos usus de fundo, in quo quandoque silva fuit ad agriculturam redacto, qui iacet inter molendinum, quod dicitur Livenmühlen et fossam Werneri super strata publica ad dexteram manum, quando itur de Colonia Mulenheim cuius 57 sunt iurnales de anno 1211. Numero 1 Lit. a. ad Capsulam primam“ (18. Jh.)
        Dorsalvermerk: „Paquet a. Num. 2“ (um 1800)
        Bearbeiter: Valerie Fuhrig / Manuel Platz (2019)
        Places
        • Köln
          • St. Maria im Kapitol / Köln
             
            x
            There are no annotations available for this image!
            The annotation you selected is not linked to a markup element!
            Related to:
            Content:
            Additional Description:
            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.