useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 41
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_41
Signature: A I 41
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1298 März 12, /
Ritter Weschelo von Boetzelaer und seine Söhne Godefried und Weschelo nehmen von der Äbtissin und dem Konvent von St. Maria im Kapitol den Hof in Hanselaer für jährlich 12 Mark Kölner Pfennig in Pacht, zahlbar je zur Hälfte an Kathedra Petri (22.2.) und in der Oktav des Viktortages (17.10.). Bei Zahlungsverzug von mehr als sechs Wochen wird die Pacht verdoppelt. Nach diesen sechs Wochen können die Äbtissin und der Konvent für alle diese Zahlungen Zinsen wie die Kawertschen und Juden erheben.  



  • Seal2 anhängende Siegel – 1 beschädigt, Siegel von Weschelo von Boetzelaer (Bild: drei Doppelhaken, 2 : 1; Umschrift: „+ S(igillum) WESELONIS DE …OE(S)ELERE M..TIS“); 2 Rest, großes „Ad causas“-Siegel des Stiftes Xanten (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 18, 8).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 26,5–27,5 x 20,5–21,2 cm
    • Graphics: 
      x
      Universis tam presentibus quam futuris, ad quos presentes littere pervenirent, Weschelo miles de Bůtzlar ac Godefredus et Weschelo fratres, filii Wescheli militis predicti, salutem et rei geste cognoscere veritatem. Noveritis, quod nos recepimus et recipimus a venerabili domina .. abbatissa et .. conventu ecclesie sancte Marie in Capitolio Coloniensis curtim de Hancslar cum omnibus suis iuribus et pertinentiis tenendam habendam et conservandam ad dies vite nostre pro pensione annua duodecim marcarum Coloniensium denariorum bonorum et legalium singulis annis iure pensionariorum a nobis Colonie presentandarum et solvendarum et quilibet nostrum in solidum predictis domine .. abbatisse et .. conventui nostris periculis, laboribus et expensis terminis infrascriptis, videlicet infra octavas cathedre beati Petri apostoli sex marcas et tantundem infra octavas beati Victoris ea adiecta conditione, pacto et pena, quod si nos solutionem huiusmodi pensionis protraxerimus ad sex septimanas post aliquem terminorum predictorum, pensionem pro termino ipso competentem et debitam extunc duplicatam solvere teneamur. Quam pensionem per termino competentem et tantundem nomine pene statim ipsis sex septimanis elapsis supradicti .. abbatissa et conventus conquirere peterunt sub usura cauwencinorum sive iudeorum, a quibus nos .. ipsos legitima stipulatione media promisimus et promittimus relevare solventes cum pena simpli debitum principale. Promisimus nichilominus et ad hec nos in solidum obligamus, quod nullo casu contingente vel necessitate vigente dicta bona vel aliquam partem ipsorum vendemus, dividemus, alienabimus, inpignorabimus aut alias quocumque modo obligabimus communiter vel divisim, nec ab huiusmodi pensionis, pene et usurarum solutione sterilitas, nec grando, nec inundatio, neque prohibitio sive vis maioris vel minoris cuiuscumque nos poterit aut debebit aliqualiter excusare. Renunciavimus nichilominus omni exceptioni et defensioni iuris canonici et civilis, que nobis coniunctim vel divisim possent aut deberent quomodolibet suffragari contra observantiam singulorum et omnium premissorum. In cuius rei testimonium atque robur nos Weschelo miles de Bůtzlar predictus sigillum nostrum pro nobis et filiis nostris predictis una cum sigillo .. capituli Xanttensis ad petitionem nostram appenso duximus presentibus apponendum. Datum anno Domino M CC LXXXX septimo mense Martii in die beati Gregorii pape.
      abstracts
      • Schäfer, S. 16, Nr. 65.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen, u. a. „Capsola 5“ (gestrichen); „N. 11, Lit. F (gestrichen); „Num. 235“ (unterstrichen).
      Dorsalvermerk:“Hancslar” (14. Jh.?)
      Dorsalvermerk: „reversall von 12 marck, Weschelo de Butzlaer von dem hof zu Hanxlar zu zahlen de anno 1297 (17. Jh.)
      Dorsalvermerk:„1298“ (19. Jh.?)
      Bearbeiter: Victoria Klein / Manuel Platz (2018)
      Places
      • /
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.