useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 30
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_30
Signature: A I 30
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1291 Oktober 31, Köln
Petrus de Heuberg vermacht nach seinem und seines Bruders Theoderich Tod zu ihrem Seelenheil der Kirche St. Maria im Kapitol sein Haus am Buttermarkt, das früher dem Hermann Bart gehörte. Die Äbtissin und der Konvent sollen daraus den Kranken des Hospitals jährlich 2 Mark, dem Priester der Kapelle St. Benedikt 12 Denare sowie den 4 Priestern der vier Altäre St. Stephan, Allerheiligen und St. Egidius, St. Peter und Elftausend Jungfrauen sowie St. Jakob, allesamt in St. Maria im Kapitol, je 12 Denare auszahlen, ebenso bekommt der Priester am Kreuzaltar 12 Denare. Dafür sollen alle Priester für Petrus und seinen Bruder Theoderich ein Anniversar mit Vigil, Messe und Kommendation halten. Auch soll die Küsterin jährlich 6 Schilling erhalten, damit sie auf den Marienaltar 2 Kerzen von 2 Talenten an den 4 Marienfesten aufstellt. Das restliche von dem Haus einkommende Geld soll die Äbtissin als Präsenzgeld im Chor bei der Memorie der beiden Brüder verteilen. Im Falle der Nichterfüllung oben genannter Bedingungen durch Äbtissin und Konvent soll sein Haus nach seinem Tod komplett an das Hospital übertragen werden.  



  • SealAnhängendes Siegel von Petrus de Heuberg, beschädigt (Bild: steigender rechts gewendeter Löwe im dreickigen Wappenschild, Umschrift: „SIG(illum) [P]ETRI D…“).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 31,5–32,2 x 23,8–24,2 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine Domini amen. Universis presentes literas visuris et audicuris. Ego Petrus dictus de Houberg notum facio, quod compos mente et sanus corpore legavi post mortem meam in remedium anime mee et Theoderici fratris mei ecclesie sancte Marie in Capitolio Coloniensis domum meam, que quondam fuit Hermani dicti Bart sitam in Foro Butiri ante et retro, subtus et superius prout ibi iacet et sicut in mea habui proprietate, volens et ordinans, quod .. abbatissa, que pro tempore fuerit, et conventus predicte ecclesie tradant et assignent in perpetuum singulis annis de domo predicta infirmis iacentibus in hospitali ecclesie beate Marie supradicte duas marcas Coloniensis denariis heriditaris census, item sacerdoti celebranti in capella sancti Benedicti XII denarios, item quatuor sacerdotibus celebrantibus in ecclesia beate Virginis supradicte super quatuor altaribus, quorum unum est altare sancti Stephani, secundum altare omnium sanctorum et beati Egidii, tertium altare sancti Petrii et quartum altare Undecim Milia Virginum et sancti Jacobi apostoli, cuilibet predicorum sacerdotum XII denarios, item sacerdoti celebranti in altari sancte Crucis missam pro defunctis in die anniversarii mei predicti Petri et Theoderici fratris mei XII denarios, ita quod conventus predictus et sacerdotes predicti anniversarium meum et Theoderici fratris mei fideliter faciant et peragant singulis annis in perpetuum cum vigiliis, missis et commendacionibus ut est consuetum. Insuper volo et ordino, quod .. abbatissa et conventus predicti dabunt et assignent .. custodi prefate ecclesie singulis annis in perpetuum sex solidos Coloniensis denarii ad luminaria in hoc modum, quod predicta .. custos ponet super altare beate Marie virginis duas candelas de duobus talentis singulis annis in perpetuum in quolibet festo de quatuor festis beate Marie virginis, que ardebunt et durabunt in missarum celebrationibus. Quicquid vero residuum fuerit de censu domus supradicte statuo et ordino, quod ipsa .. abbatissa tradat singulis annis in perpetuum conventui predicto, videlicet partem suam ad presentiam in choro cuilibet facienti memoriam mei et Theoderici fratris mei tali condicione apposita et adiecta, quod si predicta .. abbatissa et .. conventus predictus premissa omnia et singula adimplere negglexerint, statuo et ordino, quod tota domus predicta ad hospitale predictum devoluntur omni contradictione postposita et amota et predictis .. sacerdotibus nihil penitus dabitur de eadem. Que omnia, si in vita mea non mutavero, statuo et ordino, quod post mortem meam rata et firma perhenniter observentur. Insuper statuo et ordino, quod predicta .. abbatissa et predictus .. conventus predictam domum nec vendere, nec inpignorare, nec in manum transferrere alienam poterunt in perpetuum potestate tamen mihi plena reservata, quod si ego vivens predicta omnia seu aliquo eorum mutare aut uni predictorum .. sacerdotum sive hospitali predicto magis vel alter minus dare seu legare voluero, possum id facere absque qualibet contradictione. In cuius rei testimonium sigillum meum duxi presentibus apponendum. Datum anno Domini M CC LXXX primo in vigilia omnium Sanctorum.
      abstracts
      • Schäfer, S. 14, Nr. 51.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen: „Num. 216“ (unterstrichen); „N. 4, Lit. BB“ (gestrichen); „Collen, Caps. 4 yyy“ (gestrichen), „1291“
      Dorsalvermerk:„Sciendum, quod edificium domus contigue praedicte domui, quod quondam fuit Hermanni dicti Bart, site in Foro Butiri versus Plateam Salis tantum distabit ab eius muro, quantum mensura ista longa est” (14 Jh. )
      Dorsalvermerk:„Jahrrenth von 2 marck aus dem Bardt aufm Buttermarkt de anno 1291. (ca. 17. Jh.)
      Bearbeiter: Julia Nowak / Jan Till Preis / Jelena Slavkovic (2018)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.