useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXL
Seal description: MCXL
Amount
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini trigesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, et undecimo11 Duodecimo. anno ducatus illius amalfi et22 Undecimo. surrentum, et nono anno principatus 1 Duodecimo. 2 Undecimo. et ducatus ipsorum domni gisolfi eximii principis et duci filii eius, mense magius, tertia Indictione. Dum essem ego petrus iudex in locum aput monte, ibique mecum astantibus suprascripti idoneis homines, ante nostra presentia per combenientia coniuncti sunt domnus iohanne venerabilis abbas in monasterio sancte sofie de intus cives salerni pertinente ipso monasterio pandolfi filio vone recordationis domni guaimari olim principis et germani suprascripte gloriose potestatis, cum lambertus de nuceria filius quondam lanberti, qui fuit diaconus, propter at faciendum finem ipse domnus abbas cum eum de ipsa rebus cum arbustis vitatis de locum turriccle, ubi lenzara dicitur, pertinente ipsius monasterii, quod ipse lanvertus ante os annos ad tenendum et lavorandum a pars predicti monasterii tenuit. Unde ipse domus abbas dicebat, ut ipse lanbertus tota predicta rebus, quod a pars prephati monasterii tenebat, non illam inveniret lavoratam et cultatam, sicut meruerit, set tota esset deserta, et remitderet ipse iamdictus lambertus tota ipsa rebus ad pars predicti monasterii, ut non aberet inde peccatum, nec esset inde aliqua damnietatem a pars predicti monasterii. Ipse iamdictus lamvertus taliter ipsum domnus abbatem audivit dicentes, dixit non potuisset ipsa rebus remitdere, pro qua inde maiore serbitium a pars ipsius monasterii exinde datum abuisset; tamen si voluisset ipse domnus abbas dare ei triginta auri tari, ipse lanvertus remitderet ipsius domni abbati pro pars ipsius monasterii inclita medietatem de tota ipsa suprascripta rebus, qualiter eos ad lavorandum a pars ipsius monasterii tenuerat, et de ipsa reliqua medietate, quod inde remanserit, firmaret, inde ipse domnus abbas ipsius lamberti brebem diebus vitae sue. Ipse domnus abbas ec talia audivit dicentem: dixit illut facere, et ibique ante nos dedit ipse predictus domnus abbas ipsius lamberti triginta auri tari, faciendum quod voluerit, et de ipsa reliqua medietate de suprascripta rebus firmaret inde ei brebem diebus vite sueque lamberti; ad obiti sui rediret ad pars predicti monasterii, ordinandum cui voluerit. Et ipse lambertus volunctarie sue per conbenientia remisit ipsius domni abbati pro pars ipsius monasterii tota et inclita medietate de tota suprascripta rebus, de quantum quantoque in predictum locum turriccle, ubi lenzara dicitur, ille a pars predicti monasterii ad lavorandum tenuit; et donabit exinde ipse lanbertus ipsius predicti domni abbati pro pars sui monasterii omnes calumnie et cunctas questiones suas per subsceptum launegilt, et volunctarie sue se manifestabit ipse iamdictus lamvertus, ut non aliquando adbeniente tempore nec ille, nec suis eredibus, nec quicumque homo pro illorum partibus cum ipso domnus abbas, aut cum suis successoribus vel cum pars predicti monasterii, de predicta rebus, ut superius diximus, causare aut contendere poteret volendum illut tenere et lavorare, set liceret illut ipse domnus abbas pro pars ipsius monasterii dare et ordinare, qualiter voluerit., scepto ipsa medietate de ipsa rebus, quod ipse predictus lanbertus dicebat tenere ad lavorandum, pro pars ipsius monasterii diebus vite sue; de qua per combenientia guadia ipse supradictus lambertus guadia ipsius predicti domni abbati pro pars ipsius monasterii dedi et fidemiussorem ei posuit leo presbiter de eodem locum aput monte filium quondam petri; et per ipsa guadia, etc. Statuta mulcta centum auri solidorum constantinianorum. Etiam dicebat ipse domnus abbas, ut ipsa predicta rebus esset pertinentem in predicto monasterio a quondam guaiferii filio idem guaiferii comitis, qui ipso monasterio construxit, quod comuniter pars predicti monasterii abet cum gemma relicta supradicti guaiferii et filia quondam guaimarii comitis. Infra suprascripto virgulum legit cum eum. Et pro stabilitatem predicti monasterii scribere fecimus te petrus presbiter et notarius. + Ego qui supra Petrus + Ego qui supra leo presbiter + Ego maiu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.