useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1354 I 04
Signature: 1354 I 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Jänner 1354, O. AO.
Abt Albert von Hohenfurt bestimmt wiederholt zur Sicherstellung einer seinem Convente schuldigen Summe die Einkünfte von seinen, Gütern in Luppetschnig.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 109, Nr. 103
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

  • SealFünf an Pergamentstreifen hängende Siegel.,a) Nicht sehr gross u. s. w. Vergl. CII. a. - + S. Alberti Abbatis . D . Altovado. Dieses Siegel ist in grünes Wachs gedrückt.,b) Das Hohenfurter Conventsiegel siehe bei CXL.,c) Über das Siegel des Abtes von Wilhering, hier in rothem Wachs, vergl. CII.,c. d) Das kleine Siegel Peter's von Rosenberg ist bei der folgenden Urkunde beschrieben.,e) Ebenso das Siegel Jodok's von Rosenberg. Letztere drei Siegel in, rothem Wachs, während das zweite in weisses Wachs gedruckt ist.
    • Graphics: 
      x
      Ne pereant et euanescant ab labili hominum memoria gesta et cause rerum propter annorum dierumve prolixitatem, discretorum virorum ea solet sollercia per litteras eternare. Hinc est, quod nos frater Albertus dictus abbas in Altovado tam presentibus quam futuris per has paginas volumus esse notum, quod noster olim fundator graciosus dominus Petrus de Rosenberch memorie deuote inter cetera pietatis caritatisque opera multa atque multa bona, que nostro monasterio sueque et progenitorum suorum fundacioni impendit et ostendit, nostro conuentui et camere specialiter donauit ac dedit ob sui dilecti awnculi remedium Johannis de Dobruschka sexagenas grossorum centum promptorum monete Pragensis hac videlicet sub condicione, vt de quinquaginta sexagenis denariorum perhenniter annis singulis specialiter nostro in conuentu agatur suus anniuersarius dies cum missis et orationibus specialibus secundum nostri ordinis conmendabilem consuetudinem, et ipso die ex prouidencia domini abbatis, qui pro tempore fuerit, in refectorio fratribus de prandio melius et humanius debet atque benignius prouideri. De reliquis quinquaginta sexagenis a nostre domus camerario quicunque fuerit toti conuentui omnibus et singulis annis eternaliter debent ministrari tunice noue vnicuique fratri tunicam nouam, prout melius vestiarius poterit comparare; nam prius nimiam ipsius monasterii ob penuriam et paupertatem fratribus vltra duos annos de camera tunice noue dabantur. Hanc autem supradicte summe pecuniam videlicet quinquaginta sexagenas noster bone recordacionis suscepit antecessor dominus Thomas huius loci abbas et in vsus necessarios monasterii nostri impendit et consumpsit atque conuentui pro pecunia eadem, ne conuentus aliquo modo temporibus futuris sui vestibus solacio per aliquem suorum successorum priuaretur, pro conuentu deputauit domo camere, quam diu predicta pecunia insoluta permaneret, certam atque decimam in Predall bonam omnibus annis a camerario tollendam atque recipiendam, donec ipsi conuentui de iam locuta pecunia videlicet quinquaginta sexagenis satisfieret. De quibus tamen denariis personaliter, dum adhuc viueret, in viginti libris denariorum satisfecit atque soluit. Nos vero per cetera summa non soluta ad instanciam multam ac magnam atque communem nostri conuentus voluntatem specialiter cum ex omnium seniorum nostrorum consensu damus et imperpetuum perpetuamus nostre domus camere certos annuos redditus in nostris bonis in Luppollsching quinque talenta denariorum Pataviensis Wyennensisve monete et quinquaginta denarios, quos ipse vestiarius, qui protunc fuerit, recipere et colligere debet per singulos annos in festo beati Georii medios et in festo sancti Mychahelis medios, et exinde toti conuentui prouidere de suo vestitu, sicuti est superius diffinitum. In cuius rei testimonium sigillari iussimus presentes paginas nostro et nostri conuentus sigillo necnon reuerendi domini domini Wernhardi patris abbatis ac visitatoris nostri de Hylaria et nostrorum gratiosorum et generosorum fundatorum sigillis domini Petri ac domini Judoci fratris sui de Rosenberch. Datum anno domini Mo CCCo quinquagesimo quarto in octaua sanctorum innocentum.
      Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 109-110
      Places
      • O. AO.
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.