useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1353 VIII 15
Signature: 1353 VIII 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. August 1353, O. AO.
Albert von Hohenfurt bestimmt zur Sicherstellung einer seinem Convente schuldigen Summe die Einkünfte von seinen Gütern in Luppetschnig.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 108, Nr. 102
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

  • SealDrei an Pergamentstreifen hängende Siegel.,a) Beschädigt, nicht gar gross, in rothem Wachs. - Abt mit Krummstab und Buch . - . . Alberti . Abba . . . D . Altova . .,b) Das Siegel des Hohenfurter Conventes in weissem Wachs, beschädigt, dessen nähere Beschreibung bei CXL.,c) Ziemlich gross, in weissem Wachs. - Abt mit Krummstab und Buch. - + S . Wernhardi . Abbatis . In . Wilhering. Das Siegel Peters von Rosenberg ist nicht mehr vorhanden.
    • Graphics: 
      x
      Ne gesta causarum ac rerum annositas annorum dierumve diuturnitas prolixa ab labili memoria hominum euanescant et pereant, prvdencia solet ea virorum discretorum per litteras eternare. Nos igitur frater Albertus dictus abbas in Altovado ad perpetue rei memoriam presentibus publicamus et declaramus, quod noster gratiosus olim fundator commemoracionis felicis dominus Petrus de Rosenberch inter cetera caritatis pietatisque opera multa et bona, que nobis atque monasterio nostro inpendit et ostendit, eciam nobis et conuentui nostro donauit ac dedit ob remedium anime dilecti amici sui Johannis de Dobruscha pie memorie centum sexagenas grossorum promptorum monete Pragensis specifice tamen et condicionaliter, vt videlicet de quinquaginta sexagenis denariorum perhenniter singulis annis agatur in nostro conuentu sui anniuersarius dies cum missis orationibus specialibus iuxta commendabilem nostri ordinis morem, et die eodem conuentui in refectorium etiam de predicta pecunia debet prandium dari ex prouidencia caritateque domini abbatis, qui est vel futurus est, de reliquis vero quinquaginta sexagenis a camerario nostre domus, qui est vel pro tempore fuerit, omnibus perpetue annis toti conuentui fratribus et monachis vniuersis noue tunice debent dari, vnicuique fratri tunicam vnam, melius prout vestiarius ex prouisone comparare poterit. Hanc autem summam pecunie supradictam recepit in sua, qui protunc abbatizauit, deuote recordacionis dominus Thomas abbas huius loci, et in necessarios vsus monasterii impendit et congregacioni pro eadem pecunia inpensa et consumpta, ne in posterum suo vestitu atque solacio per aliquem successorum suorum priuaretur, deputauit et obligauit paterna ex caritate vnam decimam in Pryedal, donec satisfaceret conuentui in prelocuta pecunia refundenda, videlicet in quinquaginta sexagenis denariorum grossorum Pragensium, de quibus quinquaginta sexagenis denariorum exsoluit et satisfecit, dum adhuc viueret, camere xxti libras denariorum Patauiensium. Pro ceteris vero denariis nos ad preces et instanciam consilium atque communem voluntatem tocius nostri conuentus pro supradicta decima damus ac perpetuamus imperpetuum domus nostre camere certos annuos redditus in bonis nostris in Lvppulsching quinque talenta denariorum Wyennensis Patauiensisve monete et xxti denarios, quos vestiarius ipse domus nostre, qui est vel fuerit, colligere et recipere debet per singulos annos et conuentui prouidere de vestitu suo absque hominis cuiuslibet obstaculo contradiccione vel impedimento, sicuti est superius diffinitum. In cuius rei cautelam memoriamque perpetuam ac euidens testimonium sigillari iussimus paginas presentes nostri videlicet ac conuentus nostri sigillo necnon reuerendi domini ac patris abbatis atque visitatoris nostri sigillo de Hylaria et nostri eciam generosi ac gratiosi fvndatoris nostri sigillo domini Petri de Rosenberch. Datum actumque anno verbi incarnati millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio in die assumpcionis beate Marie virginis.
      Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 108-109
      Places
      • O. AO.
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.