useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1278 VI 24
Signature: 1278 VI 24
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Juni 1278, Pribnitz
Heinrich von Rosenberg bestätigt die Schenkung, welche sein Bruder Wittigo den Hohenfurter Cisterciensern mit den Dörfern Schönhub, Sonnberg, Rukendorf und Unter-Schlagl machte.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 29, Nr. 24
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Etwas beschädigtes, an Pergamentstreifen hängendes Siegel in weissem Wachs. Sonst wie XXII.
    Graphics: 
    x
    Heinricus de Rosenberch vniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris hanc paginam cognituris notitiam geste rei. Cautum fuit a uiris prudentibus et prouisum, ut quod ipsi uolebant manere stabilius, litterarum suarum indiciis perhennarent. Sciant igitur presentes ac posteri, quod frater meus Witigo pie memorie positus in extremis fideliter mente pertractans, quia quicquit misericorditer pauperibus Christi maxime religiosam uitam docentibus inpenditur, auctorem suum adiuuare et optatum ei premium in die retributionis apportare(sic), in remedium anime sue nec non progenitorum suorum pariter et successorum de bonis sibi a deo et a progenitoribus suis collatis de bona uoluntate mea domui sancte Marie in Hohenfvrt ordinis Cysterciensis quatuor villas, scilicet Pzizaho Svnnberch Rvkchendorf et minorem plagam Gerberti, liberaliter condonauit cum suis attinenciis siluis virgultis pratis pascuis cultis et incultis viis et inuiis et omnibus attinentiis suis, cum metis ipsarum villarum dudum distinetis pariter et expressis. Hanc donationem fratris mei et omnem donationem patris mei domini Wokkonis predicto cenobio faetam et perpetuo possidendam cum omni iure sibi etiam tradito ego Heinricus de Rosenberch approbo et confirmo. Vt autem hec rata permaneant et nulla queant in posterum calumpnia perturbari presentem cartam conscribi feci et mei sigilli munimine roborari. Huius rei testes sunt: Dominus Hablo, Zwatimirus, Chreno, Wenadab milites,Vlricus frater Wenade, Otto Wassho, Nycolaus, Petrus, Psedwor, Shenko, Dominicus, Bozlaus Troiauus*), Shaztolaus fratres, et alii quam plures fide digni. Actum anno domini Mo CCo septuagesimo octauo indictione via epacta xxva. Datum in Pribnitz in die sancti Johannis baptiste.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 29-30
    Editions
    • Mülauer p. 73, n. 12.


    Notes
    *) Ursprünglich stand "Tronanus“.
    Places
    • Pribnitz
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.