Charter: Urkunden (827-1854) 1220
Signature: 1220
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1220 ca., o. O.
Ulrich, Bischof von Passau, beurkundet eine Übereinkunft des Klosters Wilhering mit Heinrich von Tretena wegen eines Hofes zu Wegeldorf.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 628
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 628
Current repository:
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)
Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Volricus sancte patauiensis ecclesie episcopus. Cum generatio preterit et generatio aduenit et ex tali rerum uicissitudine omnia pretereunt more fluentis aque, icirco (sic) necesse est scripto mandari, quicquid ad posteritatis inspectionem debet transmitti, ut fideliter et tenaciter conseruet pagina, quod elabi poterat a fugaci hominum memoria. Ea propter tam presentibus quam futuris patere desideramus, qualiter dominus ortolfus de teigrenbach uiam uniuerse carnis migraturus predium suum in wrgeldorf situm pro remedio anime sue beate Marie in Willeringen obtulit, set hanc eius oblationem et donationem Heinricus de tretena hereditaria successione sibi attinere affirmans cassam esse uoluit et plurimis placitationibus aduersus abbatem suscitatis reuocare et retractare omnimodis attemptauit. Tandem uero super uexatione, quam cenobio intulerat, penitentia ductus ad ipsum locum accessit et omne ius proprietatis ad se spectantis super altare sancte dei genitricis Marie coram multis testibus delegauit. Quo contra abbas de consensu et consilio fratrum suorum acceptis a prefato Heinrico duobos talentis ipsum predium ei et uxori sue et uni liberorum suorum ottoni uidelicet colendum conmisit eo dumtaxat tenore, ut, quoad uiuerent, ex ratione culture annuatim in natiuitate sancte Marie dimidium talentum soluerent et hunc annualem censum si ante festum beati Michaelis exhibere dissimulando negligerent, cum banno uno, id est LX. nummorum satisfactione dissimulationem reconpensarent, et post illarum trium personarum decessum cum animalibus et cetero apparatu ad cultum curie pertinenti sine ulla contradictione in usus et proprietatem ecclesie libere deueniret. Wt igitur Hec omnia ab utraque parte rationabiliter contracta et idoneis testibus insignita stabili firmitate inuiolata permaneant, pactionis huius formam precepimus conscribi et sigilli nostri inpressione Muniri, ne a quoquam posterorum malignitatis ausu presumatur infringi. Huius uero rei testes sunt Henricus decanus de nuenburc, Leo plebanus de grezkirchen, Laici autem libere condicionis Heinricus de Wessenberc, albero; Ministeriales Gundaker de stire, Otto et siboto de teigrenbac, ortolfus filius ortolfi de teigrenbac, alramus aduocatus, vlricus bircan, werhardus de sincingen, Rvbertus de concingen, Heinricus cecus, cvonradus de Holzluten, otto et otaker de stille, Nendingus, Albertus euerdingen, cvonradus lapicida et vlricus filius eius, teodericus, vecelo, Otaker et bertoldus, godefridus, cvonradus fratres, diepoldus.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 628-629
Editions:
- Stülz, Geschichte von Wilhering, pag. 504.
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1220, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1220/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success