useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1215-1221
Signature: 1215-1221
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1215 - 1221, o. O.
Ulrich, Bischof von Passau, beurkundet eine von Seite des Klosters Wilhering mit Heinrich von Tratena eingegangene Übereinkunft wegen eines Hofes zu Wrgldorf.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 579
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Mit Siegel.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Volricus sancte patauiensis ecclesie episcopus. Cum generatio preterit et generatio aduenit et es tali rerum uicissitudine omnia pretereunt more fluentis aque, icirco (sic) necesse est scripto mandari, quicquid ad posteritatis inspectionem debet transmitti, ut fideliter et tenaciter conseruet pagina, quod elabi poterat a fugaci hominum memoria. Ea propter tam presentibus quam futuris patere desideramus, qualiter dominus ortolfus de teigrenbach uiam uniuerse carnis migraturus predium suum in wrgeldorf situm pro remedio anime sue beate Marie in willeringen obtulit, sed hanc eius oblationem et donationem Heinricus de tretena hereditaria successione sibi attinere affirmans cassam esse uoluit et plurimis placitationibus aduersus abbatem suscitatis reuocare et retractare omnimodis attemptauit. Tandem uero super uexatione, quam cenobio intulerat, penitentia ductus ad ipsum locum accessit et omne ius proprietatis ad se spectantis super altare sancte genitricis Marie coram multis testibus delegauit. Quo contra abbas de consensu et consilio fratrum suorum acceptis a prefato Heinrico duobus talentis ipsum predium ei et uxori sue et uni liberorum suorum ottoni uidelicet colendum conmisit, eo dumtaxat tenore, ut, quoad uiuerent, ex ratione culture annuatim in natiuitate sancte marie dimidium talentum soluerent, et hunc annualem censum, si ante festum beati Michahelis exhibere dissimulando negligerent, cum banno uno, id est Ix nummorum satisfactione dissimulationem reconpensarent; et post illarum trium personarum decessum cum animalibus et cetero apparatu ad cultum curie pertinenti sine ulla contradictione in usus et proprietatem ecclesie libere deuenirent. Wt igitur Hec omnia ab utraque parte rationabiliter contracta et idoneis testibus insignita stabili firmitate inuiolata permaneant, pactionis huius formam precepimus conscribi et sigilli nostri inpressione Muniri, ne a quoquam posterorum malignitatis ausu presumatur infringi. Huius uero rei testes sunt: Heinricus decanus de nuenburc, Leo plebanus de grezkirchen. Laici autem libere condicionis Heinricus de Wessenberc, albero, Ministeriales, Gundaker de stire, Otto et siboto de teigrenbac, ortolfus filius ortolfi de teigrenbac, alramus aduocatus, vlricus bircan, verhardus de sincingen, Rvbertus de concingen, Heinricus cecus cvonradus de Holzluten, Otto et otaker de stille, Nendingus, albertus euerdingen, cvonradus lapicida et vlricus filius eius, teodericus, vecelo, Otaker, et bertoldus, godefridus, cvonradus fratres, diepoldus.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 579-580
    Editions
    • Stülz, Geschichte von Wilhering, 504.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.