useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1379 XI 15
Signature: 1379 XI 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. November 1379, Passau
Bischof Albrecht von Passau ertheilt dem Stifte eine Indulgenz.
Source Regest: 
RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 284, Nr. 255
 

orig.

Current repository
Stiftsarchiv Seitenstetten (http://www.stift-seitenstetten.at)

Das Siegel fehlt.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Albertus dei et apostolice sedis gracia episcopus Patauiensis Vniuersis sancte matris ecclesie filijs salutem in domino sempiternam. Quamquam piorum locorum venerationi ac profectibus ex nostri officij debito vacare et intendere generaliter teneamur, magis tamen obnoxij illis esse volumus, in quibus gloriosa virgo Maria omnipotentis dei genitrix intemerata precipua est patrona, cum ipsa sit ympnis, choris laudiumque preconijs per cuncta mundi climata omnibus non immerito preferenda, hanc enim semper virginem sibi creator omnium preelegit, vt ex ipsa de sancto conceptus spiritu pro reparacione humani generis culpa inobedientie primorum parentum deperditi nas ceretur. Cupientes itaque Christi fideles ad opera meritoria incitari eo feruencius et per hoc monasterium Sytanstetense ordinis s. Benedicti nostre dyocesis, in quo quidem monasterio ipsa beatissima virgo Maria Matrona existit, deuocius venerari, Nos omnibus vere penitentibus et confessis, qui predicacioni verbi dei, quo anime reficiuntur fidelium, quotiens predicacionem ipsam in eodem monasterio necnon ecclesiis ac capellis sibi annexis seu ad ipsam pertinentibus deuote interfuerint aut qui corpus Christi, dum ibidem in locis predictis infirmis portatur cum debitis reuerencia et deuocione secuti fuerint, Seu qui ad luminaria ibidem quevis necessaria seu grata sua subsidia donauerint seu donari procuraverint, quotienscunque premissa seu premissorum aliquid deuote fecerint, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius confisi suffragijs XL dies indulgenciarum perpetuis duraturarum temporibus misericorditer in domino elargimur. In cuius rei euidens testimonium et certitudinem pleniorem presentes damus literas sigilli nostri munimine roboratas. Datum Patauie die XV°. Mens. Novembr. Anno domini M°. CCC°. LXXIX.
    Source Fulltext: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 284-285

    Original dating clausedie XV°. Mens. Novembr.



    LanguageLatein
    Places
    • Seitenstetten, Benediktinerabtei
    Persons
    • Albert von Winkel, Bischof von Passau (1362-1380), Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.