useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlägl, Prämonstratenser (1204-1600) 1462 II 01
Signature: 1462 II 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Februar 1462 (Montag), Roma
Papst Pius II. erteilt dem Abt von Lambach (Thomas Messerer) die Vollmacht, die Inkorporation der Pfarre Rohrbach an das Stift Schlägl zu bestätigen.
Source Regest: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 386 (S 268), S. 420
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)

  • Seal Siegel an einer zweimal 55 cm langen Hanfschnur hängend: Papst Pius II. Bleibulle, rund, 36 mm Dm. Avers: "SPE[TRVS] SPA[VLVS]" mit den "Porträts" der beiden Apostel. Revers: " / · PIVS · / · PAPA · II ·"
  • Material: Pergament
  • Condition: teilweise vermodert; die Urkunde ist weitgehend unleserlich
  • Dimensions: 275 x 450/460 mm, Plica 45 mm.
    • notes extra sigillum
      • Rückseite: N. XIX. / A: Clas: VI. Parochialia / Rub: a. / Registraturvermerke.
    Graphics: 

    cop.
    Kopialbuch A (1593) 74r-75r.


      cop.
      Kopialbuch B (1597) 110v-111v.


        cop.
        Kopie 17. Jh.


          ins.
          Insert in Urk 394 vom 23. Juli 1463 und in 395 vom 17. August 1463.

            x
            "Pius(1) episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati monasterij Lambacensis(2) Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem, ex debito pastoralis officij nobis licet immeritis, superna dispositione commissi, ad ea paterna sollicitudine libenter intendimus, que ecclesiarum et monasteriorum omnium ac in eis sub regulari habitu Altissimo famulantium personarum commodum et utilitatem concernere dinoscuntur, ac hijs, que propterea prouide processisse comperimus, ut perpetuo illibata persistant, apostolici muniminis adijci uolumus firmitatem. Sane pro parte dilectorum filiorum prepositi et conuentus monasterij in Plaga, alias in Slage sancte Marie, per prepositum soliti gubernari, Premonstratensis ordinis, Patauiensis diocesis, nobis nuper exhibita peticio continebat, quod olim bone memorie Albertus(3), episcopus Patauiensis, cupiens dictum monasterium in suis indigentijs et necessitatibus releuare, parrochialem ecclesiam in Rorbach, dicte diocesis, tunc ad ipsius episcopi collationem pertinentem, cum omnibus iuribus et pertinentijs suis de consensu et voluntate dilectorum filiorum capituli ecclesie Patauiensis prefato monasterio perpetuo annexuit et uniuit, eo etiam addito ut quotienscunque ipsam parrochialem ecclesiam uacare contingeret, prepositus eiusdem monasterij, qui pro tempore esset, vnum ex canonicis dicti monasterij ordinem ipsum expresse professum, aut alium quemcunque ydoneum, etiam secularem presbyterum, de quo sibi melius uideretur, et pro quo de fructibus dicte parrochialis ecclesie congrua portio reseruaretur, qui parrochianorum ipsius parrochialis ecclesie, animarum curam gereret, episcopalia iura solueret, et alia sibi incumbentia onera supportaret, episcopo Patauiensi(4), qui pro tempore esset, per eum instituendum presentaret. Quodque idem prepositus certam pensionem annuam singulis annis custodi ecclesie Patauiensis predicte, eiusque successoribus, pro quibusdam iuribus ipsi custodi in dicta parrochiali ecclesia, ut dicebatur, competentibus soluere teneretur, prout in autenticis litteris episcopi et capituli predictorum desuper confectis, eorum sigillis munitis dicitur plenius contineri. Cum itaque postmodum felicis recordationis Alexander(5) papa IIII, predecessor noster vnionem, annexionem et incorporationem predictas per alias suas litteras confirmari mandauerit, et sicut eadem petitio subiungebat, fructus, redditus et prouentus dicti monasterij sint adeo tenues et exiles, quod ex illis, qui centum et quinquaginta florenorum auri de camera secundum communem extimationem ualorem annuum non excedunt, conuentus predictus ac persone in eodem monasterio degentes se sustentare, ac alia onera predicta eis ratione dicti monasterij incumbentia supportare non possunt, et perpetuus vicarius(6) dicte vnite ecclesie maiorem partem fructuum, reddituum et prouentuum predictorum, qui sex marchas argenti secundum estimationem predictam ualent annuatim, licet ultra non excedant, in suos vsus conuertat, nec resideat in eadem, sed per mercenarium capellanum(7) illi faciat deseruiri, ipsique prepositus et conuentus, licet in possessione dicte parrochialis ecclesie, vigore dicte vnionis existant, parum ex istis dictis fructibus percipiunt annuatim: pro partibus prepositi et conuentus predictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut vnioni et annexioni predictis, ac super eis episcopi et capituli predictorum confectis litteris et processione huiusmodi robur apostolice confirmationis adijcere et ne dicta vnio monasterio prefato reddatur inutilis preposito et conuentui predictis, quod cedente uel decedente moderno ipsius parrochialis ecclesie vicario, siue illam alias quomodolibet dimittente, eidem vnite ecclesie, cuius parrochie limites(8) pene usque ad monasterium prefatum ut asseritur se extendunt, per vnum ex canonicis dicti monasterij ad hoc idoneum, ad ipsorum tamen nutum amouibilem deseruiri facere libere et licite ualeant concedere, ac alias super his benigne prouidere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque de premissis certam notitiam non habentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tue per apostolica scripta mandamus: quatenus si uocatis, quorum interest, repereris ita esse, vnionem, annexionem, incorporationem ac episcopi et capituli litteras, nec non processus predictos auctoritate nostra approbare et confirmare procures, supplendo omnes et singulos defectus, si qui forsitan interuenerint in eisdem. Et nihilominus si approbationem, confirmationem et suppletionem predictas per te, uigore presentium fieri contigerit, ut prefertur, preposito, capitulo et conuentui prefatis, quod eidem vnite ecclesie per unum ex ipsius monasterij canonicis ad hoc idoneum deseruiri facere, ac eum ad claustrum pro solo nutu reuocare, quodque cedente uel decedente moderno ipsius vnite ecclesie vicario, siue illam quomodolibet dimittente, eiusdem ecclesie vnite corporalem possessionem per se uel alium seu alios auctoritate propria libere apprehendere, ac perpetuo retinere: ac illius fructus, redditus, prouentus predictos in suos usus et monasterij ac vnite ecclesie vtilitatem conuertere ||
            libere ac licite ualeant: eadem auctoritate concedas. Non obstantibus premissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus monasterij et ordinis predictorum, ceterisque contrarijs quibuscunque. Datum Rome ||
            apud sanctum Petrum, anno jncarnacionis dominice millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo kalendis februarij pontificatus nostri anno quinto."
            Source Fulltext: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 386 (S 268), S. 420-421

            Original dating clausekalendis februarij

            Editions
            • Erstveröffentlichung.
            Secondary Literature
            • Pröll, Geschichte (1877) 88.


            LanguageLatein

            Notes
            * Die Urkunde ist weitgehend unleserlich; der Text richtet sich nach den Abschriften.
            (1) Pius II. Papst (1458-1464); vgl. Urk 373.
            (2) Lambach, Benediktinerstift in der Diözese Linz; Abt war Thomas Messerer (1436-1474); vgl. Lindner, Monasticon (1908) 297-301, Abt 299. - LThK 6 (1997) 615f. (Lambach)
            (3) Albert, Passauer Bischof (1320-1342), hatte Rohrbach 1321 Schlägl inkorporiert: Urk 109f.
            (4) Passauer Bischof war Ulrich von Nußdorf (1454-1479); vgl. Urk 355.
            (5) Alexander IV. Papst, tatsächlich Alexander V. (1409/10) Urk 254.
            (6) Der "ewige Vikar" war Wolfgang Berger, Pfarrer seit 1420: Urk 276.
            (7) Als "merc. capl." ist wohl nicht der 1460 erwähnte Hanns Glennsen (Urk 382) gemeint, sondern einer von den frei verfügbaren "clerici vagantes".
            (8) Die Grenzen der Pfarre Rohrbach bildeten die Große und Kleine Mühl, im Süden die Pfarre Altenfelden (ohne "natürliche" Grenzen)
            Places
            • Roma
               
              x
              There are no annotations available for this image!
              The annotation you selected is not linked to a markup element!
              Related to:
              Content:
              Additional Description:
              A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.