useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlägl, Prämonstratenser (1204-1600) 1461 X 14
Signature: 1461 X 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Oktober 1461 (Mittwoch), Passau
Domdekan Burchard Krebs von Passau stellt auf Bitten des Propstes Andreas Rieder ein Vidimus über eine Reihe von Urkunden aus, welche die Inkorporation der Pfarre Rohrbach an das Stift Schlägl betreffen; diese werden durch den kaiserlichen Notar Johannes Tondorfer von Regensburg bestätigt.
Source Regest: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 385 (S 267), S. 417
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)

  • Seal Siegel an roter Seidenschnur am Pergamentlibell hängend: Dekanat der Passauer Kirche. Braune Schale, rotes Siegel, rund, 40/58 mm Dm. Optimal erhalten. Wappen: Hl. Stephanus mit Steinen und Martyrerpalme. Umschrift: "Sigillum causarum decanatus ecclesie Patauiensis".
  • Material: Pergament(libell); zwei gefaltete Doppelblätter: 4 Folien mit 8 Seiten.
  • Dimensions: 340/350 x 230/240 mm.
    • notes extra sigillum
      • Rückseite: Alle vnd jede vidimus vber die pfar Rorbach von dem stifft Passaw / 1461 / No: XVIII. / A: Clas: VI. Parochialia / Rub: a.
    Graphics: 

    cop.
    Keine Angabe.

      x
      "Nos Burchardus(1), Dei gracia decanus ecclesie Patauiensis, licenciatusque in decretis. Notum facimus vniuersis presentium inspectoribus, quod venerabilis et religiosus pater, dominus Andreas(2), prepositus monasterij beate Marie virginis in Plaga, ordinis Premonstratensis, Patauiensis diocesis, certas litteras et priuilegia infra scriptorum tenore per felicis recordacionis dominum Alexandrum papam quintum, ac felicis memorie dominos Albertum et Leonardum episcopos et capitulum ecclesie Patauiensis, datis et concessis, quibus idem dominus prepositus in suis et dicti monasterij causis ac negocijs plurimum indigere, ea tamen propter viarum distemina ad loca varia, vbi illis haberet vti, deferre periculosum admodum asserebat coram nobis, producens et exhibens cum instanti postulauit, quatenus litteras et priuilegia eadem transsumi et exemplari mandaremus, cum nostri interposicioni decreti, vt transsumpto huiusmodi tamquam ipsis originalibus in judicio et extra adhiberetur sufficiens et plena fides. Et hinc ad prefati domini prepositi instanti omnes et singulos sua interesse putandum, quosque huiusmodi contingetur negocium per nostras patentes litteras in valuis Patauiensis ecclesie infra missarum solempnia, dum ibi maior adeatur populi multitudo affixas mandauimus citari et citauimus, quatenus in certo competenti tunc ad hoc designato termino comparerent, et quilibet illorum legitime comparetur coram nobis in curia habitacionis nostre Patauie ad videndum et audiendum litteras et priuilegia antedicta transsumi et exemplari cum nostri, vt prefertur, interposicioni decreti vel ad dicendum et allegandum causas racionabiles et legitimas, quare id fieri non debetur. Cumque eodem adueniente termino honorabilis dominus Erhardus Prugkner(3) capellanus capelle omnium sanctorum in ambitu ecclesie Patauiensis procuratore et procuratorio nomine dominorum prepositi et conuentus eiusdem monasterij, de cuius procuracionis mandato nobis facta extitit plena fides litteras et priuilegia huiusmodi coram nobis producetur et nullo contradictore aut oppositore, quare illa ut premittitur transsumi et exemplari non deberent comparente citatore eorundem allegaret absenciam et contumaciam accusaret. Nos adhibito notario publico ac testibus infra scriptis, litteras et priuilegia supradicta ad nos recepta diligenter inspeximus et ea cum suis bullis, signis et sigillis integre, sana et salua, non viciata, non cancellata nec in aliqua sui parte suspecta inuenimus, per notarium predictum in formam publicam presente pagine transsumi et exemplari mandauimus, quorum tenores per ordinem in hunc modum secuntur. ||
      ||
      Et prime littere capituli ecclesie Patauiensis tenor talis est:||
      ||
      ,Sanctissimo in Christo patri [...] prima die nonis septembris.‘ [Urk 103: 4.9.1319]||
      ||
      Sequitur tenor littere felicis memorie domini Alberti, episcopi Patauiensis:||
      ||
      ,In nomine Domini. [...] quinto kalendis Maij.‘ [Urk 109: 27.4.1321]||
      ||
      Sequitur tenor alius littere domini Alberti, episcopi prefati:||
      ||
      ,In nomine Domini. [...] quinto kalendis Maij.‘ [Urk 110: 27.4.1321]||
      ||
      Sequitur tenor bulle domini Alexandri pape quinti:||
      ||
      ,Alexander, episcopus [...] pontificatus nostri anno primo‘. [Urk 254: 15.3.1410]||
      ||
      Sequitur tenor processuum inde secutorum:||
      ||
      ,Philippus, Dei gracia [...] pontificatus nostri anno primo‘. ||
      ||
      [Urk 256: 5.6.1410, darin inseriert Urk 255: 13.3.1410]||
      ||
      Post quarum quidem litterarum apostolicarum pronunciacionem et recepcionem fuimus per dictum dominum Johannem(4) procuratorem et procuratorio nomine quo supra religiosorum virorum, prepositi et conuentus monasterij in Plaga, cum instanti debita requisiti, quatenus ad execucionem earundem litterarum apostolicarum procedere dignaremur, et appropriacionem, annexionem, vnionem et incorporacionem ecclesie parrochialis in Rorbach, dicte Patauiensis diocesis, eisdem preposito et conuentui ac ipsorum monasterio Plagensi, dudum primo per venerabiles dominos Meingotum prepositum, Meingotum decanum, totumque capitulum ecclesie Patauiensis. Deinde vero post successum temporis melius et perfectius per reuerendum in Christo patrem, dominum Albertum, eiusdem ecclesie Patauiensis episcopum, et capitulum suum, protunc zelo deuocionis graciosius factus, auctoritate apostolica nobis per easdem litteras apostolicas in hac parte concessa ||
      confirmaremus, ratificaremus et approbaremus. Nos vero mandatis nostris apostolicis semper parere cupientes, ad execucionem ipsarum apostolicarum litterarum dignum duximus procedendum, et primo et principaliter de eisdem appropriacione, annexione, vnione et incorporacione, si ita sit, vt in prefatis litteris apostolicis exprimitur a dictis dominis, preposito et capitulo seu conuentu monasterij in Plaga, certis documentis informari conati sumus. Ad cuius quidem facti probacionem et fidem plenariam mox dictus frater Johannes procurator nomine quo supra ceteras litteras venerabilium virorum predictorum, vtpote vnam Meingoti prepositi, Meingoti decani, et capituli ecclesie Patauiensis predicti, de cera communi alba in pressula pergameni, deinde vero duas, vnam videlicet reuerendissimi in Christo patris domini Alberti, episcopi Patauiensis, per se de cera rubea albe cere communi impressa, secundam vero etiam eiusdem domini Alberti episcopi ac prepositi, decani et capituli simul de cera alba communi tamen ipsorum sigillis proprijs in cordulis sericeis inpendentes sigillatas, sanas et integras in fidem premissorum protunc coram nobis exhibuit et produxit. Quas quidem litteras de manibus ipsius fratris Johannis recipiendas, vna cum jurisprudentis vidimus et legimus, ac sana et matura deliberacione digessimus, quarum etiam litterarum tenores de verbo ad verbum paulo post inferius hic inseri fecimus. Et quia huiusmodi appropriacionem, annexionem, vnionem et incorporacionem ex eisdem litteris veras, iustas, dignas et sufficientes fore et esse comperimus, jdeo jurisperitore nobis id suadendum consilio, easdem appropriacionem, annexionem, vnionem et incorporacionem prefate parrochialis ecclesie in Rorbach, sic vt premittitur, sepedictis dominis et monasterio eorum in Plaga per prefatos dominos episcopum, prepositum, decanum et capitulum Patauiensis ecclesie pie ex instinctu diuino factus, auctoritate apostolica supradicta penes et iuxta continenciam et tenorem prescriptarum litterarum apostolicarum nobis, vt prefertur, directarum, prout melius et efficacius potuimus, valuimus et debuimus, confirmauimus, ratificauimus et approbauimus, et presentis scripti tenore jn Dei nomine confirmamus, ratificamus et approbamus, decernentes exnunc et in virtute sancte obediencie disctrictius auctoritate apostolica predicta mandantes, easdem ab omnibus et singulis, quorum interest aut in futurum quomodolibet intererit, sic ut premissum est, per nos ymo uerius per sedem apostolicam confirmatas ratificatas et approbatas firmiter et inuiolabiliter perpetuo teneri et obseruari et numquam eisdem quacumque occasione assumpta, uerbo uel facto, publice vel occulte, et alio quouis modo contrairi, prout indignacionem sancte sedis apostolice cupiunt euitare. Tenores vero pretactarum litterarum appropriacionis, annexionis, vnionis et incorporacionis etc. de quibus superius habita est mentio, per omnia erant in hec verba, et primo tenor littere prime:||
      ||
      ,Nos Meingotus [...] pridie nonis septembris‘. [Urk 104: 4.9.1319]||
      ||
      Item tenor littere secunde:||
      ||
      ,In nomine Domini. [...] quinto kalendis maij.‘ [Urk 109: 27.4.1321]||
      ||
      Item tenor littere tercie:||
      ||
      ,In nomine Domini. [...] quinto kalendis maij.‘ [Urk 110: 27.4.1321]||
      ||
      ,In quorum omnium [...] et singulorum premissorum.‘ [Ende v. Urk 256: 5.6.1410]||
      ||
      Sequitur tenor littere felicis memorie domini Leonardi episcopi Patauiensis:||
      ||
      ,Leonardus, Dei gracia [...] quadragesimo nono.‘ [Urk 323: 7.2.1449]||
      ||
      Ceterum facta auscultacione ac collacione debita, nos Burchardus decanus supra dictus, hoc presens exemplum siue transsumptum cum predictis originalibus litteris concordare inuenimus, auctoritate nostre jurisdictionis ordinarie, qua fungimur, ||
      transsumpto huiusmodi nostrum interposuimus decretum, presentumque tenore decreuimus, vt eidem transsumpto in judicio et extra tamquam originalibus ipsis stetur et adhibeatur firma et plena fides. Jn quorum omnium et singulorum fidem et euidens testimonium premissorum presentem cartam siue hoc presens exemplum siue transsumptum exinde fieri et per notarium publicum infrascriptum in publicam ||
      formam redigi ac subscribi, nostrique sigilli appensione iussimus conmuniri. Datum et actum Patauie, in domo nostre solite residencie, anno a natiuitate Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo, indiccione nona, die vero quartadecima mensis octobris, hora vesperorum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patre et domini nostri, domini Pi(5), diuina prouidencia pape secundi, anno quarto. Presentibus ibidem honorabili viro domino Johanne Schoenman(6) presbytero, ac discreto Benedicto Angerer(7) clerico, et Mangoldo Widenman(8) laico litterato, Constanciensis et Patauiensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis."||
      ||
      [NOTARIATSSIGNET] "Et ego Johannes Tondorffer(9), clericus Ratisponensis diocesis, publicus jmperiali auctoritate ac venerabilis patris, domini Burchardi decani supradicti, sueque ordinarie jurisdiccionis causarum notarius atque scriba, quia predictarum litterarum exhibicioni, presentacioni, auscultacioni, decreti interposicioni omnibusque alijs et singulis, dum sic ut premittitur, per prefatum venerabilem patrem dominum decanum et coram eo agerentur et fierent, vnacum prenominatis testibus interfui, easque sic fieri vidi et audiui. Jdcirco presens publicum jnstrumentum in duobus folijs cum medio pergameneis precedentis, de mandato eiusdem domini decani, per alium fideliter scriptum, exinde confeci, subscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis vnacum appensione sigilli memorati domini decani consignaui, jn fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."
      Source Fulltext: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 385 (S 267), S. 417-420

      Original dating clausedie vero quartadecima mensis octobris, hora vesperorum vel quasi

      Editions
      • Erstveröffentlichung.
      Secondary Literature
      • Pröll, Geschichte (1877) 88.

      Comment

      Zwei gefaltete Doppelblätter: 4 Folien mit 8 Seiten.


      LanguageLatein

      Notes
      (1) Burchardus: Burkhard Krebs, Dekan der Passauer Kirche seit 1438, + zu Passau am 6. April 1462. - Vgl. Krick, Domstift (1922) 12.
      (2) Andreas Rieder, Propst (1444-1481): Urk 301.
      (3) Erhard Pruckner, Kaplan der Allerheiligenkapelle beim Passauer Dom. Später kaiserl. Notar und Inhaber anderer Posten und Pfründen; urk. bis 1472 (Urk 443); vgl. auch Krick, Domstift (1922) 101.
      (4) Johannes procurator; der Schlägler Chorherr Johannes (Rayval?); vgl. Profeßbuch (1992) 83, Nr. 84.
      (5) Pius II. Papst (1458-1464); vgl. Urk 373, Anm 5.
      (6) Johannes Schönmann, Weltpriester.
      (7) Benedikt Angerer, Kleriker (Weltpriester)
      (8) Mangold Widenman, Laie, Zeuge.
      (9) Johannes Tondorfer, kaiserlicher Notar, Kleriker Regensburg.
      Places
      • Passau
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.