useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlägl, Prämonstratenser (1204-1600) 1446 III 30
Signature: 1446 III 30
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. März 1446 (Mittwoch), Roma
Papst Eugen IV. verleiht der von den Hussiten zerstörten Pfarrkirche Rohrbach als Hilfe für den Wiederaufbau an bestimmten Festen einen Ablaß von drei Jahren und drei Quadragenen, gültig für 20 Jahre.
Source Regest: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 309 (S 203), S. 335
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)

  • Seal Siegel (Bleibulle, an gelben und rosa Fäden hängend): Papst Eugen IV.; rund, 38 mm Dm. Inschrift Avers: "+ / EVGEN / IVS * PP / IIII". Revers: "S[ANCTUS] PA[VLUS] S[ANCTVS] PE[TRVS]" mit "Porträts" der Apostel.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 320 x 500 mm, Plica 80 mm.
    • notes extra sigillum
      • Registraturvermerke: Auf und unter der Plica. Rückseite: Pro Ecclesia Rorbacensi datæ anno 1446. Jndulgentiæ ad 20 annos, et non ultra valituræ, quæ proinde jam pridem expirarunt / N: XIII. / A: Clas: VI. Parochialia / Rub: a.
    Graphics: 
    x
    "Evgenivs(1) episcopus, seruus seruorum Dei, uniuersis christifidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, ut sibi a suis fidelibus digne et laudabiliter seruiatur, de habundantia sue pietatis, que merita supplicum excedit et uota bene seruientibus sibi multo maiora retribuat, qua ualeant promereri, nichilominus tamen desiderantes Domino populum reddere acceptabilem et bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad complacendum ei quasi quibusdam allectiuis muneribus, indulgentijs uidelicet et remissionibus inuitamus, ut exinde reddantur diuine gratie aptiores. Cum itaque, sicut accepimus, parrochialis ecclesia sancti Jacobi in Rortpach(2), Patauiensis diocesis, per crucis Christi inimicos ac perfidos Hussitas(3) et Bohemes in suis structuris et edificijs destructa non modico christifidelium pro illius reparatione fienda suffragio idigeat, nos cupientes, ut ecclesia ipsa congruis honoribus frequentetur et in dietis, structuris et edificijs reparetur atque conseruetur, et ut fideles ipsi eo libentius deuotionis causa confluant ad eandem, necnon ad reparationem et conseruationem huiusmodi manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum, eius auctoritate confisi, omnibus uere penitentibus et confessis, qui in natiuitatis, circumcisionis, epiphanie, resurrectionis, ascensionis et corporis Domini nostri Jhesu Christi, penthecostes, necnon in natiuitatis, annuntiationis, purificationis et assumptionis beate Marie virginis et natiuitatis beati Johannis baptiste, sanctorum Petri et Pauli apostolorum, ac in ipsius ecclesie dedicationis festiuitatibus, necnon in celebritate omnium sanctorum, ac per ipsarum natiuitatis, epiphanie, resurrectionis, ascensionis et corporis Domini, necnon natiuitatis et assumptionis beate Marie ac natiuitatis beati Johannis baptiste et apostolorum predictorum festiuitatum octauas, et per sex dies dictam festiuitatem penthecostes immediate sequentes, ecclesiam deuote uisitauerint annuatim et ad reparationem ac conseruationem predictas manus adiutrices porrexerint, singulis uidelicet festiuitatum et celebritatis tres annos et totidem quadragenas octauarum uero et sex dierum predictorum diebus, quibus ecclesiam uisitauerint, et ad reparationes ac conseruationem premissas manus adiutrices porrexerint, ut prefertur, centum dies de iniunctis eis penitentijs misericorditer relaxamus, presentibus post viginti annos minime ualituris. Volumus autem, quod si alias uisitantibus ecclesiam uel ad reparationem ac conseruationem predictas manus porrigentibus adiutrices aut alias inibi pias eleemosinas erogantibus seu alias aliqua alia indulgentia imperpetuum uel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerint, presentes littere nullius existant roboris uel momenti. Datum Rome, apud sanctum Petrum anno jncarnationis Dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto, tertio k[alendis] aprilis, pontificatus nostri anno sextodecimo."
    Source Fulltext: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 309 (S 203), S. 335-336

    Original dating clausetertio k[alendis] aprilis

    Editions
    • Erstveröffentlichung.
    Secondary Literature
    • Pröll, Geschichte (1877) 76.


    LanguageLatein

    Notes
    (1) Eugen IV. Papst (1431-1447), Gabriele Condulmer; vgl. LThK 3 (1995) 981f.
    (2) Rohrbach, Pfarrkirche St. Jakob, Schlägler Pfarre seit 1319; vgl. Urk 103f.
    (3) Hussiten; vgl. oben Urk 278, Anm 2. Die Zerstörung Rohrbachs muß vor 1441 erfolgt sein: Urk 705.
    Places
    • Roma
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.