OÖLA, Kopienarchiv, HS 67, Lambacher Urkundenregesten 1444-1459, S. 388 Nr. 1936
Current repository:
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Ohne Siegel
Material: Pergament


Seifridus Dei gracia prepositus, Burchardus decanus totumque capitulum ecclesie Pataviensis universis et singulis archidiaconis, decanis, ecclesiarum parrochialium rectoribus, vicariis seu vicegerentibus eorundem per diocesim Pataviensem ubilibet constitutis salutem in Domino sempiternam. Pium aput homines fore dinostitur et meritorium aput Deum intenta sollicitudine talibus negociis occupari, per que debilium in ecclesiis vel hostiatim elemosinas comportancium necessitas removetur. Cum igitur infirmis hospitalis sancti Johannis Baptiste, civitatis Pataviensis, qui diversis infirmitatibus et afflictionibus incessanter cruciantur proprie quibus sustentari valeant non sufficiant facultates nisi christifidelium adiuventur auxilio, universitatem vestram auctoritate qua sede kathedrali vacante ad presens fungimur ordinaria requirimus, rogamus atque in Domino exhortamur, quatenus nuncios dicti hospitalis, cuius gubernacionem sub speciali sollicitudine nostra ad presens gerimus ob Dei precipue et nostram reverenciam pre ceteris similibus collectoribus etiam sine literis commendatriciis decanorum favorabilibus in ordine questuando preferentibus recipiatis ac plebes vobis commissas piis monitis et exhortacionibus studiosis inducatis, ut de bonis a Deo sibi collatis pias pro dictorum pauperum sustentacione elemosinas erogent et grata prebeant subsidia caritatis eterne beatitudinis premia per hec et alia bona opera, que Domino inspirante fecerint consecuturi, proviso tamen quod collecta fabrice dicte ecclesie Pataviensis cum eam imponi contingat per huiusmodi nostrum mandatum minime impediatur hinc ad annum unum tantum modo valituris. Datum Patavie die vigesima mensis iulii anno Domini etc. quinquagesimoquarto.
- Passau
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1454 VII 20, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAL/LambachOSB/1454_VII_20/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success